Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.15
ut scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen
ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat. Romae enim videor
esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire.
illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad
facultatem agrariam.
Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi
ipsius iudicium sine ulla correctione rei publicae? nimirum in
Publio spes est. fiat, fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo
citius tu ex Epiro revertare; nam ut illo tu careas non video posse fieri,
praesertim si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem non dubium est
quin si quid erit eius modi sis advolaturus. verum ut hoc non sit, tamen,
sive ruet sive geret rem publicam, praeclarum spectaculum mihi
propono, modo te consessore spectare liceat.
cum haec maxime scriberem, ecce tibi Sebosus! nondum
plane ingemueram,
"salve"
inquit Arrius. hoc est
Roma decedere! quos ego homines effugi cum in hos incidi!
ego vero
"in montis patrios et ad incunabula
nostra"
pergam. denique si solus non potuero, cum rusticis potius
quam cum his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu certi nihil scribis, in
Formiano tibi praestoler usque ad iii
Nonas
Maias.
Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in controversia
Mulviana. nescit omnino te communem causam defendere eorum qui
agros publicos possideant; sed tamen tu aliquid publicanis pendis, haec etiam id
recusat. ea tibi igitur et Κικέρων,, salutem dicunt.