Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
17
Scr. in Formiano in m. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem
prorsus ut scribis ita sentio, turbatur Sampsiceramus.
nihil est quod non timendum sit; ὁμολογουμένως τυραννίδα συσκευάζεται. quid enim ista repentina adfinitatis
coniunctio, quid ager Campanus, quid effusio pecuniae significant?
quae si essent extrema tamen esset nimium mali, sed ea natura rei est ut
haec extrema esse non possint. quid enim? eos haec ipsa per se delectare
possunt? numquam huc venissent nisi ad alias res pestiferas aditus sibi
compararent. verum, ut scribis, haec in Arpinati a. d. vi
circiter Idus
Maias non deflebimus, ne et opera et oleum philologiae nostrae perierit;
sed conferemus tranquillo animo.
di immortales neque tam me εὐελπιστία
consolatur ut antea quam ἀδιαφορία, qua nulla in re
tam utor quam in hac civili et publica. quin etiam quod est subinane in nobis
et non ἀφιλόδοξον (bellum est enim sua vitia nosse),
id adficitur quadam delectatione. solebat enim me pungere ne
Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora viderentur quam
nostra. hac quidem cura certe iam vacuus sum; iacet enim ille sic ut
† phocis † Curiana stare videatur. sed
haec coram.
tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum adventum, quod sane
facile patiar si tuo commodo fieri possit; sin ut scribis ita venies, velim ex
Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches.
quaeres scilicet κατὰ τὸ κηδεμονικὸν et
ad me ab eo quasi ὑποθήκασ adferes quem ad modum
me geram. aliquid ex eius sermone poterimus περὶ τῶν suspicari.