Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
18
Scr. Romae m. Iun. aut in Quint. a. 695
(59).
CICERO ATTICO salutem
accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et
sollicito scire averes quid esset novi. tenemur undique neque iam quo minus
serviamus recusamus, sed mortem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt
minora. atque hic status qui nunc est una voce omnium gemitur neque verbo
cuiusquam sublevatur. σκοπὸσ est, ut suspicor, illis
qui tenent, nullam cuiquam largitionem relinquere. unus loquitur et palam
adversatur adulescens Curio. huic plausus maximi, consalutatio
forensis perhonorifica, signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur.
Fufium clamoribus et conviciis et sibilis consectantur. his ex
rebus non spes, sed dolor est maior cum videas civitatis voluntatem solutam, virtutem
adligatam.
ac ne forte quaeras κατὰ λεπτὸν de singulis
rebus, universa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos verum
etiam magistratus liberos fore. hac tamen in oppressione sermo in circulis
dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit. vincere incipit timorem
dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis. habet etiam
Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint
quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis. non
dubitant iurare ceteri; Laterensis existimatur laute fecisse quod
tribunatum pl. petere destitit ne iuraret.
sed de re publica non libet plura scribere. displiceo mihi nec
sine summo scribo dolore. me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut
tantis rebus gestis parum fortiter. a Caesare valde liberaliter invitor in
legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur.
sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et
a fratris adventu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim quom
velim. hanc ego teneo sed usurum me non puto, neque tamen scit quisquam.
non lubet fugere, aveo pugnare. magna sunt hominum studia.
sed nihil adfirmo; tu hoc silebis.
de
Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus
occallui. tu vellem ego vel cuperem adesses; nec mihi consilium nec
consolatio deesset. sed ita te para ut, si inclamaro, advoles.