Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.20
Anicato, ut te velle intellexeram, nullo loco defui. Numestium ex litteris
tuis studiose scriptis libenter in amicitiam recepi. Caecilium quibus rebus
possum tueor diligenter. Varro satis facit nobis. Pompeius
amat nos carosque habet.
"credis?"
inquies. credo;
prorsus mihi persuadet; sed quia volgo pragmatici homines omnibus historiis, praeceptis,
versibus denique cavere iubent et vetant credere, alterum facio ut caveam, alterum ut
non credam facere non possum.
Clodius adhuc mihi denuntiat periculum. Pompeius adfirmat non
esse periculum, adiurat; addit etiam se prius occisum iri ab eo quam me violatum iri.
tractatur res. simul et quid erit certi, scribam ad te.
si erit pugnandum, arcessam ad societatem laboris; si quies dabitur, ab
Amalthea te non commovebo.
de re publica breviter ad te scribam; iam enim charta
ipsa ne nos prodat pertimesco. itaque posthac, si erunt mihi plura ad te
scribenda, ἀλληγορίαισ obscurabo. nunc
quidem novo quodam morbo civitas moritur, ut, cum omnes ea quae sunt acta improbent,
querantur, doleant, varietas nulla in re sit, aperteque loquantur et iam, clare gemant,
tamen medicina nulla adferatur. neque enim resisti sine internecione posse
arbitramur nec videmus qui finis cedendi praeter exitium futurus sit.
Bibulus hominum admiratione et benevolentia in caelo est; edicta eius et
contiones describunt et legunt. novo quodam genere in summam gloriam
venit. populare nunc nihil tam est quam odium popularium.
5
haec quo sint eruptura timeo; sed si dispicere quid coepero
scribam ad te apertius. tu si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus
facito ut sis si inclamaro ut accurras; sed do operam et dabo ne sit necesse.
quod scripseram †et† Furio scripturum,
nihil necesse est tuum nomen mutare; me faciam Laelium et te
Atticum neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt eius modi
litterae quas in alienum incidere nolim.
Diodotus mortuus est; reliquit nobis HS fortasse
†centiens†. comitia
Bibulus cum Archilochio edicto in ante diem xv Kal.
Novembr. distulit. a Vibio libros accepi. poeta ineptus
et tamen scit nihil, sed est non inutilis. describo et remitto.