Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.5
cupio equidem et iam pridem cupio Alexandream reliquamque
Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri discedere et cum
aliquo desiderio reverti; sed hoc tempore et his mittentibus
""
quid enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur? an me aliquo
praemio de sententia esse deductum?
Πουλυδάμασ μοι πρῶτοσ ἐλεγχείην ἀναθήσει,
Cato ille noster qui mihi unus est pro centum milibus. quid
vero historiae de nobis ad annos DC praedicabunt? quas quidem ego multo magis
vereor quam eorum hominum qui hodie vivunt rumusculos. sed, opinor,
excipiamus et exspectemus. si enim deferetur, erit quaedam nostra potestas et
tum deliberabimus. etiam hercule est in non accipiendo non nulla gloria.
qua re si quid Θεοφάνησ tecum forte
contulerit ne omnino repudiaris.
αἰδέομαι Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ ἑλκεσιπέπλους.
de istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo
animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo,
Pompeius et Crassus an, ut mihi scribitur, cum
Gabinio
Servius
Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et quoniam
Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur; quo quidem uno ego ab
istis capi possum. vide levitatem meam. sed quid ego haec quae
cupio deponere et toto animo atque omni cura φιλοσοφεῖν? sic inquam in animo est; vellem ab initio, nunc vero,
quoniam quae putavi esse praeclara expertus sum quam essent inania, cum omnibus
Musis rationem habere cogito.
tu tamen de Curtio ad me rescribe certius, et nunc quis in eius
locum paretur, et quid de P. Clodio fiat, et omnia, quem ad modum
polliceris, ἐπὶ σχολῆσ scribe, et quo die
Roma te exiturum putes velim ad me scribas, ut certiorem te faciam quibus
in locis futurus sim, epistulamque statim des de iis rebus de quibus ad te scripsi.
valde enim exspecto tuas litteras.