Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.6
quod tibi superioribus litteris promiseram, fore ut opus exstaret huius
peregrinationis, nihil iam magno opere confirmo; sic enim sum complexus otium ut ab eo
divelli non queam. itaque aut libris me delecto, quorum habeo
Anti festivam copiam, aut fluctus numero (nam ad lacertas captandas
tempestates non sunt idoneae); a scribendo prorsus abhorret animus. etenim
γεωγραφικὰ quae constitueram magnum opus est.
ita valde Eratosthenes, quem mihi proposueram, a
Serapione et ab Hipparcho reprehenditur. quid
censes si Tyrannio accesserit? et hercule sunt res difficiles ad
explicandum et ὁμοειδεῖσ nec tam possunt ἀνθηρογραφεῖσθαι quam videbantur et, quod caput est, mihi
quaevis satis iusta causa cessandi est qui etiam dubitem an hic Anti
considam et hoc tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duumvirum quam
Romae fuisse.
tu vero sapientior Buthroti domum parasti. sed, mihi
crede, proxima est illi municipio haec Antiatium civitas. esse
locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam
viderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit,
ubi me interpellet nemo, diligant omnes! hic, hic nimirum πολιτευτέον; nam istic non solum non licet sed etiam taedet.
itaque
ἀνέκδοτα quae tibi uni legamus Theopompio genere aut
etiam asperiore multo pangentur. neque aliud iam quicquam πολιτεύομαι nisi odisse improbos et id ipsum nullo cum
stomacho sed potius cum aliqua scribendi voluptate.
sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti
fratris negotio. vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro
Pompeiano iaceamus. praeterea de muro statue quid
faciendum sit. aliud quid? etiam. quando te proficisci
istinc putes fac ut sciam.