Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.7
de geographia etiam atque etiam deliberabimus. orationes autem a
me duas postulas; quarum alteram non libebat mihi scribere †qui
absciram†, alteram, ne laudarem eum quem non amabam. sed id quoque
videbimus. denique aliquid exstabit, ne tibi plane cessasse videamur.
de
Publio quae ad me scribis sane mihi iucunda sunt, eaque etiam velim omnibus
vestigiis indagata ad me adferas cum venies, et interea scribas si quid intelleges aut
suspicabere, et maxime de legatione quid sit acturus. equidem ante quam tuas
legi litteras, †in† hominem ire cupiebam, non me hercule ut
differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi,
si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus.
"quid enim? ad plebem transisti ut Tigranem ires
salutatum? narra mihi, reges Armenii patricios resalutare non
solent?"
quid quaeris? acueram me ad exagitandam hanc eius
legationem. quam si ille contemnit, et si, ut scribis, bilem id commovet et
latoribus et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium.
3
hercule verum ut loquamur, subcontumeliose tractatur noster
Publius, primum qui, cum domi Caesaris quondam unus vir
fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potuerit; deinde alia legatio dicta erat, alia
data est. illa opima ad exigendas pecunias Druso, ut opinor,
Pisaurensi an epuloni Vatinio reservatur; haec ieiuna
tabellari legatio datur ei cuius tribunatus ad istorum tempora reservatur.
incende hominem, amabo te, quod potes. una spes est salutis istorum inter
istos dissensio; cuius ego quaedam initia sensi ex Curione. iam
vero Arrius consulatum sibi ereptum fremit; Megabocchus et
haec sanguinaria iuventus inimicissima est. accedat vero, accedat etiam ista
rixa auguratus. spero me praeclaras de istis rebus epistulas ad te saepe
missurum.
sed illud quid sit scire cupio, quod iacis obscure iam etiam ex ipsis quinque
viris loqui quosdam. quidnam id est? si est enim aliquid, plus est
boni quam putaram. atque haec sic velim existimes non me abs te κατὰ τὸ πρακτικὸν quaerere, quod gestiat animus aliquid
agere in re publica. iam pridem gubernare me taedebat, etiam cum licebat;
nunc vero cum cogar exire de navi non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum
naufragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles,
""
κἂν ὑπὸ στέγῃ
πυκνῆσ ἀκούειν ψακάδοσ εὑδούσῃ φρενί.
de muro quid opus sit videbis. Castricianum mendum nos
corrigemus, et tamen ad me Quintus HS cciↃↃ
IↃↃ scripserat, †non ad sororem tuam HS xxx.
a.† Terentia tibi salutem dicit. Cicero tibi mandat
ut Aristodemo idem de se respondeas quod de fratre suo, sororis tuae filio,
respondisti. de
Ἀμαλθείᾳ quod me admones non neglegemus.
cura ut valeas.