Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3.10
acta quae essent usque ad a. d. viii Kal. Iunias cognovi ex tuis
litteris; reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae.
quibus adlatis facilius statuere potero ubi sim. nam si erit
causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin,
ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus. omnino adhuc nihil
mihi significatis nisi discordiam istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus
est quam de me. itaque quid ea mihi prosit nescio sed tamen quoad me vos
sperare vultis vobis obtemperabo.
nam quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et animo infirmo esse dicis,
quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex
amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis
praesidiis bonorum omnium concidit? possum oblivisci qui fuerim, non sentire
qui sim, quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre?
quem ego, ut novum calamitatis genus attendas, quom pluris facerem quam me
ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque aspicerem
aut me quem ille florentissimum reliquerat perditum illi adflictumque offerrem.
mitto cetera intolerabilia; etenim fletu impedior. hic utrum
tandem sum accusandus quod doleo, an quod commisi ut haec non aut retinerem, quod facile
fuisset nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur, aut certe vivus non
amitterem?
haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut
obiurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et
quod exspectem istinc magis habeo quam quod ipse scribam. quae si erunt
adlata, faciam te consili nostri certiorem. tu, ut adhuc fecisti, quam
plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid ignorem. data xiiii
Kal. Quintilis
Thessalonicae.