Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3.9
Quintus frater cum ex Asia discessisset ante Kal.
Maias et Athenas venisset Idibus, valde fuit ei
properandum, ne quid absens acciperet calamitatis, si quis forte fuisset qui contentus
nostris malis non esset. itaque eum malui properare Romam quam
ad me venire et simul (dicam enim quod verum est, ex quo magnitudinem miseriarum mearum
perspicere possis) animum inducere non potui ut aut illum amantissimum mei mollissimo
animo tanto in maerore aspicerem aut meas miserias luctu adflictus et perditam fortunam
illi offerrem aut ab illo aspici paterer. atque etiam illud timebam, quod
profecto accidisset, ne a me digredi non posset. versabatur mihi tempus illud
ante oculos quom ille aut lictores dimitteret aut vi avelleretur ex complexu meo.
huius acerbitatis eventum altera acerbitate non videndi fratris vitavi.
in hunc me casum vos vivendi auctores impulistis.
itaque mei peccati luo poenas. quam quam me tuae litterae
sustentant ex quibus quantum tu ipse speres facile perspicio; quae quidem tamen aliquid
habebant solaci ante quam eo venisti a Pompeio.
"nunc
Hortensium adlice et eius modi viros."
obsecro, mi Pomponi, nondum perspicis quorum opera, quorum
insidiis, quorum scelere perierimus? sed tecum haec omnia coram agemus;
tantum dico quod scire te puto, nos non inimici sed invidi perdiderunt. nunc
si ita sunt quae speras, sustinebimus nos et spe qua iubes nitemur; sin, ut mihi
videntur, infirma sunt, quod optimo tempore facere non licuit minus idoneo fiet.
Terentia tibi saepe agit gratias.
mihi etiam unum de malis in metu est, fratris miseri negotium; quod
si sciam quoius modi sit, sciam quid agendum mihi sit. me etiam nunc istorum
beneficiorum et litterarum exspectatio, ut tibi placet, Thessalonicae
tenet. si quid erit novi adlatum, sciam de reliquo quid agendum sit.
tu si, ut scribis, Kal. Iuniis
Roma profectus es, prope diem nos videbis. litteras quas ad
Pompeium scripsi tibi misi. data
id. Iun. Thessalonicae.