Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3.8
Brundisio proficiscens scripseram ad te quas ob causas in
Epirum non essemus profecti, quod et Achaia prope esset
plena audacissimorum inimicorum et exitus difficilis haberet cum inde proficisceremur.
accessit cum Dyrrachi essemus ut duo nuntii adferrentur, unus
classe fratrem Epheso
Athenas, alter pedibus per Macedoniam venire.
itaque illi obviam misimus Athenas ut inde
Thessalonicam veniret. ipsi processimus et
Thessalonicam a. d. x Kal. Iunias venimus neque de illius
itinere quicquam certi habebamus nisi eum ab Epheso ante aliquanto
profectum.
nunc istic quid agatur magno opere timeo; quamquam tu altera epistula scribis
Idibus Maiis audiri fore ut acrius postularetur, altera iam esse mitiora.
sed haec est pridie data quam illa, quo conturber magis. itaque
cum meus me maeror cotidianus lacerat et conficit tum vero haec addita cura vix mihi
vitam reliquam facit. sed et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus
ubi ego essem fortasse alium cursum petivit. nam Phaetho libertus eum non
vidit. vento reiectus ab Ilio in Macedoniam
Pellae mihi praesto fuit. reliqua quam mihi timenda sint video
nec quid scribam habeo et omnia timeo, nec tam miserum est quicquam quod non in nostram
fortunam cadere videatur. equidem adhuc miser in maximis meis aerumnis et
luctibus hoc metu adiecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam.
nunc ad ea quae scripsisti. Tryphonem
Caecilium non vidi. sermonem tuum et Pompei cognovi
ex tuis litteris. motum in re publica non tantum ego impendere video quantum tu aut
vides aut ad me consolandum adfers. Tigrane enim neglecto sublata sunt
omnia. Varroni me iubes agere gratias. faciam; item
Hypsaeo. quod suades ne longius discedamus dum acta mensis
Mai. ad nos perferantur, puto me ita esse facturum sed ubi nondum statui;
atque ita perturbato sum animo de Quinto ut nihil queam statuere sed tamen
statim te faciam certiorem.
ex epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae motum videre qui, etsi
incredibili et singulari calamitate adflictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex
culpae nostrae recordatione commotus. cuius enim scelere impulsi ac proditi
simus iam profecto vides, atque utinam iam ante vidisses neque totum animum tuum maerori
mecum simul dedisses! qua re cum me adflictum et confectum luctu audies,
existimato me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei crediderim quem
esse nefarium non putarim. me et meorum malorum memoria et metus de fratre in
scribendo impedit. tu ista omnia vide et guberna Terentia tibi
maximas gratias agit. litterarum exemplum quas ad Pompeium
scripsi misi tibi. data
iiii Kal. Iunias
Thessalonicae.