Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3.19
quoad eius modi mihi litterae a vobis adferebantur ut aliquid ex iis esset
exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; postea quam
omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod
et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe
nolebam. itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quo mea
interesset loci natura qui lucem omnino fugerem, sed et ad
salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius
hanc miserrimam vitam vel sustentabo vel, quod multo est melius, abiecero. ero cum paucis, multitudinem dimittam.
me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt quantam aliorum; ac tamen
mea spes etiam tenuior semper fuit quam tuae litterae. sed tamen quoniam
coeptum est agi, quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi
atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sesti ceterorumque
promissa nec spem aerumnosissimae mulieris Terentiae nec miserrimae
mulieris Tulliolae obsecrationem et fidelis litteras tuas.
mihi
Epirus aut iter ad salutem dabit aut quod scripsi supra.
te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus
amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis
consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos
perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse
salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic
visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes
quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam
saepissime mittas. data
xvi Kal. Octobris.