Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3.20
quod quidem ita esse et avunculum tuum functum esse officio vehementissime probo,
gaudere me tum dicam, si mihi hoc verbo licebit uti. me miserum! quam omnia
essent ex sententia, si nobis animus, si consilium, si fides eorum quibus credidimus non
defuisset! quae conligere nolo ne augeam maerorem; sed tibi venire in mentem
certo scio quae vita esset nostra, quae suavitas, quae dignitas. ad quae
reciperanda, per fortunas! incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura ut in
tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis. ego huic spei et
exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in
Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in
locis esse.
de domo et Curionis oratione ut scribis ita est. in
universa salute, si ea modo nobis restituetur, inerunt omnia; ex quibus nihil malo
quam domum. sed tibi nihil mando nominatim, totum me tuo amori fideique
commendo.
quod te in tanta hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum
est. quod facultates tuas ad meam salutem polliceris ut omnibus rebus a te
praeter ceteros iuver, id quantum sit praesidium video intellegoque te multas partis
meae salutis et suscipere et posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse.
quod me vetas quicquam suspicari accidisse ad animum tuum quod secus a me
erga te commissum aut praetermissum videretur, geram tibi morem et liberabor ista cura,
tibi tamen eo plus debebo quo tua in me humanitas fuerit excelsior quam in te mea.
velim quid videas, quid intellegas, quid agatur ad me scribas tuosque omnis
ad nostram salutem adhortere.
rogatio
Sesti neque dignitatis satis habet nec cautionis. nam et
nominatim ferri oportet et de bonis diligentius scribi, et id animadvertas velim.
data iiii Nonas
Octobris
Thessalonicae.