Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
23
Scr. Dyrrachi pr. K. Dec. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
A. d. v Kal. Decembr. tris epistulas a te accepi, unam datam a. d.
viii Kal. Novembris in qua me hortaris ut forti animo mensem
Ianuarium exspectem, eaque quae ad spem putas pertinere de
Lentuli studio, de Metelli voluntate, de tota
Pompei ratione perscribis. in altera epistula praeter
consuetudinem tuam diem non adscribis sed satis significas tempus; lege enim ab octo
tribunis pl. promulgata scribis te eas litteras eo ipso die dedisse, id est a. d.
iiii Kal. Novembris, et quid putes utilitatis eam promulgationem
attulisse perscribis. in quo si iam nostra salus cum hac lege desperata erit,
velim pro tuo in me amore hanc inanem meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam
putes, sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a nostris
magistratibus defendamur.
nam ea veterum tribunorum pl. rogatio tria capita habuit; unum de reditu meo
scriptum incaute; nihil enim restituitur praeter civitatem et ordinem, quod mihi pro meo
casu satis est; sed quae cavenda fuerint et quo modo te non fugit. alterum
caput est tralaticium de impunitate, si quid contra alias leges eius
legis ergo factum sit. tertium caput, mi Pomponi, quo consilio et a
quo sit inculcatum vide. scis enim Clodium sanxisse ut vix aut
ut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex. sed
vides numquam esse observatas sanctiones earum legum; quae abrogarentur. nam
si id esset, nulla fere abrogari posset; neque enim ulla est quae non ipsa se saepiat
difficultate abrogationis. sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo
modo eam abrogari oporteat.
hoc quom et re vera ita sit et quom semper ita habitum observatumque sit, octo nostri
tribuni pl. caput posuerunt hoc: si quid in hac rogatione scriptum est
quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non
licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
atque hoc in illis tribunis pl. non laedebat; lege enim collegi sui non
tenebantur. quo maior est suspicio malitiae aliquoius, cum id quod ad ipsos
nihil pertinebat erat autem contra me scripserunt, ut novi tribuni pl. si essent
timidiores multo magis sibi eo capite utendum putarent. neque id a
Clodio praetermissum est; dixit enim in contione a. d. III
Nonas
Novembris hoc capite designatis tribunis pl. praescriptum esse quid
liceret. tamen in lege nulla esse eius modi caput te non fallit, quod si opus
esset, omnes in abrogando uterentur. ut Ninnium aut
ceteros fugerit investiges velim et quis attulerit et qua re octo tribuni pl. ad senatum
de me referre non dubitarint, sive
... sive quod observandum
illud caput non putabant, eidem in abrogando tam cauti fuerint ut id metuerent soluti
cum essent, quod ne iis quidem qui lege tenentur est curandum. id caput sane
nolim novos tribunos pl. ferre; sed perferant modo quidlibet; uno capite quo revocabor,
modo res conficiatur, ero contentus. iam dudum pudet tam multa scribere;
vereor enim ne re iam desperata legas, ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis
inridenda videatur.
sed si est aliquid in spe, vide legem quam T. Fadio
scripsit Visellius. ea mihi perplacet; nam Sesti
nostri quam tu tibi probari scribis mihi non placet.
tertia est epistula pridie Idus
Novembr. data, in qua exponis prudenter et diligenter quae sint quae rem
distinere videantur, de Crasso, de Pompeio, de ceteris.
qua re oro te ut, si qua spes erit posse studiis bonorum, auctoritate,
multitudine comparata rem confici, des operam ut uno impetu perfringantur, in eam rem
incumbas ceterosque excites. sin, ut ego perspicio cum tua coniectura tum
etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames quem
ego miserum misere perdidi neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat
sororis tuae filio, meum Ciceronem quoi nihil misello relinquo praeter
invidiam et ignominiam nominis mei tueare quoad poteris, Terentiam, unam
omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis. ego in Epirum
proficiscar quom primorum dierum nuntios excepero. tu ad me velim proximis
litteris ut se initia dederint perscribas. data
pridie Kal. Decembr.