Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
24
Scr. Dyrrachium Id. Dec. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
antea quom ad me scripsissetis vestro consensu consulum provincias ornatas
esse, etsi verebar quorsum id casurum esset, tamen sperabam vos aliquid aliquando
vidisse prudentius; postea quam mihi et dictum est et scriptum vehementer consilium
vestrum reprehendi, sum graviter commotus, quod illa ipsa spes exigua quae erat
videretur esse sublata. nam si tribuni pl. nobis suscensent, quae potest
spes esse? ac videntur iure suscensere, cum et expertes consili fuerint
ei qui causam nostram susceperant, et vestra concessione omnem vim sui iuris amiserint,
praesertim cum ita dicant, se nostra causa voluisse suam potestatem esse de consulibus
ornandis non ut eos impedirent sed ut ad nostram causam adiungerent; nunc si consules a
nobis alieniores esse velint, posse id libere facere; sin velint nostra causa, nihil
posse se invitis. nam quod scribis, ni ita vobis placuisset, illos hoc idem
per populum adsecuturos fuisse, invitis tribunis pl. fieri nullo modo potuit.
ita vereor ne et studia tribunorum amiserimus et, si studia maneant,
vinclum illud adiungendorum consulum amissum sit.
accedit aliud non parvum incommodum quod gravis illa opinio, ut quidem ad nos
perferebatur, senatum nihil decernere ante quam de nobis actum esset, amissa est,
praesertim in ea causa quae non modo necessaria non fuit sed etiam inusitata ac nova
(neque enim umquam arbitror ornatas esse provincias designatorum), ut, cum in hoc illa
constantia quae erat mea causa suscepta imminuta sit, nihil iam possit non decerni.
iis ad quos relatum est amicis placuisse non mirum est; erat enim difficile
reperire qui contra tanta commoda duorum consulum palam sententiam diceret.
fuit omnino difficile non obsequi vel amicissimo homini
Lentulo vel Metello qui simultatem humanissime deponeret;
sed vereor ne hos tamen tenere potuerimus, tribunos pl. amiserimus. haec res
quem ad modum ceciderit et tota res quo loco sit velim ad me scribas et ita ut
instituisti. nam ista veritas, etiam si iucunda non est, mihi tamen grata
est. data
iiii Id. Decembr.