Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
4.10
Puteolis magnus est rumor Ptolomaeum esse in regno.
si quid habes certius velim scire. ego hic pascor bibliotheca
Fausti. fortasse tu putabas his rebus Puteolanis
et Lucrinensibus. ne ista quidem desunt. sed me
hercule ut a ceteris oblectationibus deseror et voluptatum
propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula
quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli
tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum video esse ambulandum. sed de
illa ambulatione fors viderit aut si qui est qui curet deus;
nostram ambulationem et Laconicum eaque
quae Cyrea sint velim quod poterit invisas et urgeas
Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere.
Pompeius in Cumanum Parilibus venit. misit ad me
statim qui salutem nuntiaret. ad eum postridie mane vadebam, cum haec
scripsi.