Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
4.11
delectarunt me epistulae tuae quas accepi uno tempore duas ante diem v
Kal. Perge reliqua. gestio scire ista omnia. etiam illud
cuius modi sit velim perspicias; potes a Demetrio. dixit mihi
Pompeius
Crassum a se in Albano exspectari ante diem iiii Kal.; is cum
venisset, Romam
eum et se statim venturos ut rationes cum publicanis putarent.
quaesivi gladiatoribusne. respondit ante quam inducerentur.
id cuius modi sit aut nunc si scies aut cum is Romam venerit
ad me mittas velim.
nos hic voramus litteras cum homine mirifico (ita me hercule sentio)
Dionysio qui te omnisque vos salutat.
"οὐδὲν"
qua re ut homini curioso ita perscribe ad me quid primus dies, quid secundus,
quid censores, quid Appius, quid illa populi Appuleia; denique
etiam quid a te fiat ad me velim scribas. non enim, ut vere loquamur, tam
rebus novis quam tuis litteris delector.
ego
mecum praeter Dionysium eduxi neminem nec metuo tamen ne mihi sermo
desit. †abs te opere† delector. tu
Lucceio nostrum librum dabis. Demetri
Magnetis tibi mitto, statim ut sit qui a te mihi epistulam referat.