Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
4.14
Vestorius noster me per litteras fecit certiorem te Roma a. d.
vi Idus Maias putari profectum esse tardius quam dixeras quod minus
valuisses. si iam melius vales, vehementer gaudeo. velim domum ad
te scribas ut mihi tui libri pateant non secus ac si ipse adesses cum ceteri tum
Varronis. est enim mihi utendum quibusdam rebus ex his libris
ad eos quos in manibus habeo; quos, ut spero, tibi valde probabo.
tu velim si quid forte novi habes, maxime a Quinto fratre,
deinde a C. Caesare, et si quid forte de comitiis, de re publica
(soles enim tu haec festive odorari), scribas ad me; si nihil habebis, tamen scribas
aliquid. numquam enim mihi tua epistula aut intempestiva aut loquax visa est.
maxime autem rogo rebus tuis totoque itinere ex sententia confecto nos quam
primum revisas. Dionysium iube salvere. cura ut valeas.