Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
4.15
de Eutychide gratum qui vetere praenomine, novo nomine T. erit Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus
Dionysius M. Pomponius. valde me hercule mihi gratum est Eutychidem tuam erga me benevolentiam cognosse et suam illam in meo dolore συμπάθειαν neque tum mihi obscuram neque post ingratam fuisse.
iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse; numquam enim tu sine iustissima causa tam longe a tot tuis et hominibus et rebus carissimis et suavissimis abesse voluisses. sed humanitatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit. sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor Clodius et homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis litteris Pituanius. sed si vis homo esse, recipe te ad nos ad quod tempus confirmasti. cum illis tamen cum salvi venerint Romae vivere licebit. avere te scribis accipere aliquid a me litterarum.
dedi ac multis quidem de rebus ἡμερολεγδὸν perscripta omnia; sed ut conicio, quoniam mihi non videris in Epiro diu fuisse, redditas tibi non arbitror. genus autem mearum ad te quidem litterarum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo exploratum sit tibi eum redditurum.
nunc Romanas res accipe. A. d. iiii Nonas Quintilis Sufenas et Cato absoluti, Procilius condemnatus. ex quo intellectum est τρισαρειοπαγίτασ ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, debemus patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii. Publius sane diserto epilogo
criminans me mentis iudicum commoverat. Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. nos verbum nullum; verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi offenderem.
his rebus actis Reatini me ad sua Τέμπη duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in Nar defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice Rosia. vixi cum Axio, qui etiam me ad Septem Aquas duxit.