Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
redii
Romam
Fontei causa a. d. vii Idus Quint.
veni in spectaculum primum magno et aequabili plausu. sed hoc ne
curaris; ego ineptus qui scripserim. deinde
Antiphonti operam. is erat ante manu missus quam productus.
ne diutius pendeas, palmam tulit; sed nihil tam pusillum, nihil tam sine
voce, nihil tam ...
verum haec tu tecum habeto. in
Andromacha tamen maior fuit quam Astyanax, in ceteris parem
habuit neminem. quaeris nunc de Arbuscula; valde placuit.
ludi magnifici et grati; venatio in aliud tempus dilata.
sequere nunc me in campum. ardet ambitus; σῆμα δέ τοι ἐρέω; faenus ex triente Idibus
Quintilibus factum erat bessibus. dices
"istuc quidem non moleste fero."
o virum! o civem!
Memmium
Caesaris omnes opes confirmant. cum eo Domitium
consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non audeo. Pompeius
fremit, queritur, Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur.
ἐξοχὴ in nullo est; pecunia omnium dignitatem
exaequat. Messalla languet, non quo aut animus desit aut amici sed coitio
consulum et
Pompeius obsunt. ea comitia puto fore ut ducantur.
tribunicii candidati iurarunt se arbitrio Catonis
petituros. apud eum HS quingena deposuerunt ut qui a Catone
damnatus esset id perderet et competitoribus tribueretur.
haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur. sed ad te,
quinto Kal. Sextil. si facta erunt et tabellarius non erit profectus, tota comitia
perscribam. quae si, ut putantur, gratuita fuerint, plus unus
Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.
Messius defendebatur a nobis de legatione revocatus; nam eum
Caesari legarat Appius. Servilius edixit ut
adesset. tribus habet Pomptinam, Velinam,
Maeciam. pugnatur acriter; agitur tamen satis.
deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum.
parantur orationibus indices gloriosi. fortasse accedent etiam
consules designati. in quibus si Scaurus non fuerit, in hoc
iudicio valde laborabit.
ex
Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia.
suspenso animo exspecto quid agat. illud quidem sumus adepti,
quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari et carissimos
et iucundissimos esse. Dionysium velim salvere iubeas et eum roges et
hortere ut quam primum veniat, ut possit Ciceronem meum atque etiam me
ipsum erudire.