Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
4.16
occupationum mearum vel hoc signum erit quod epistula librari manu est. de epistularum frequentia te nihil accuso, sed pleraeque tantum modo mihi nuntiabant ubi esses, vel etiam significabant recte esse, quod erant abs te. quo in genere maxime delectarunt duae fere eodem tempore abs
te Buthroto datae. scire enim volebam te commode navigasse. sed haec epistularum frequentia non tam ubertate sua quam crebritate delectavit. illa fuit gravis et plena rerum quam mihi M. Paccius, hospes tuus, reddidit. ad eam rescribam igitur et hoc quidem primum. Paccio ratione et verbis et re ostendi quid tua commendatio ponderis haberet. itaque in intimis est meis, cum antea notus non fuisset.
nunc pergam ad cetera. Varro, de quo ad me scribis, includetur in aliquem locum, si modo erit locus. sed nosti genus dialogorum meorum. ut in oratoriis, quos tu in caelum fers, non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui disputant, nisi eius qui illis notus aut auditus esset, ita hanc ego de re publica quam institui disputationem in Africani personam et Phili et Laeli et Manili contuli. adiunxi adulescentis Q. Tuberonem, P. Rutilium, duo Laeli generos, Scaevolam et Fannium. itaque cogitabam, quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut Aristoteles in iis quos ἐξωτερικοὺσ vocat, aliquid efficere ut non sine causa istum appellarem; id quod intellego tibi placere. utinam modo conata efficere possim! rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et gravem et plurimi oti, quo ego maxime egeo.
quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, non eam temere dimovi sed feci idem quod in πολιτείᾳ deus ille noster Plato. cum in Piraeum Socrates venisset ad Cephalum, locupletem et festivum senem, quoad primus ille sermo habetur, adest in disputando senex, deinde cum ipse quoque commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle discedere neque
postea revertitur. credo Platonem vix putasse satis consonum fore si hominem id aetatis in tam longo sermone diutius retinuisset. multo ego magis hoc mihi cavendum putavi in Scaevola, qui et aetate et valetudine erat ea qua eum esse meministi et iis honoribus ut vix satis decorum videretur eum pluris dies esse in Crassi Tusculano. et erat primi libri sermo non alienus a Scaevolae studiis, reliqui libri τεχνολογίαν habent, ut scis. huic ioculatorem senem illum, ut noras, interesse sane nolui.
de re Piliae quod scribis erit mihi curae. etenim est luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis. et in eo me etiam Tulliae meae venditabo. Vestorio non desum. gratum enim tibi id esse intellego et ut ille intellegat curo. sed scis qui? cum habeat duo facilis nihil difficilius.
nunc ad ea quae quaeris de C. Catone. lege Iunia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi nuntio absolutum iri neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus. is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit. Drusus reus est factus a Lucretio. iudicibus reiciendis dies est dictus a. d. v Non. Quint. de Procilio rumores non boni, sed iudicia nosti. Hirrus cum Domitio in gratia est. senatus consultum quod hi consules de provinciis fecerunt quicumque posthac — non mihi videtur esse valiturum.