Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
de Messalla quod quaeris, quid scribam nescio. numquam ego vidi tam paris candidatos. Messallae copias nosti. Scaurum Triarius reum fecit. si quaeris, nulla est magno opere commota συμπάθεια, sed tamen habet aedilitas eius memoriam non ingratam et est pondus apud rusticos in patris memoria. reliqui duo plebeii sic exaequantur ut Domitius valeat amicis adiuvetur tamen non nihil gratissimo
munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei Gallia nitatur. quibus si non valuerit, putant fore aliquem qui comitia in adventum Caesaris detrudat, Catone praesertim absoluto.
Paccianae epistulae respondi. nunc te obiurgari patere, si iure. scribis enim in ea epistula quam C. Decimius mihi reddidit Buthroto datam in Asiam tibi eundum esse te arbitrari. mihi me hercule nihil videbatur esse in quo tantulum interesset utrum per procuratores ageres an per te ipsum, ut a tuis totiens et tam longe abesses. sed haec mallem integra re tecum egissem, profecto enim aliquid egissem. nunc reprimam susceptam obiurgationem. utinam valeat ad celeritatem reditus tui!
ego ad te propterea minus saepe scribo quod certum non habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod videbatur isti te visurus esse, putavi dandas esse litteras. tu quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus facias me certiorem velim et de Eutychide quid egeris.