Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
4.17
puto te existimare me nunc oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad
te scribere quam solebam; sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi video,
neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam
cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras. neque enim eae sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res
nos offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere
committamus, †lepidum quo excidat†.
consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus
pactionem in senatu recitavit quam ipse et suus competitor
Domitius cum consulibus fecisset uti ambo HS quadragena consulibus
darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse
dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent
in ornandis provinciis consularibus scribendo adfuisse, cum omnino ne senatus quidem
fuisset. haec pactio non verbis sed nominibus et perscriptionibus multorum
tabulis cum esse facta diceretur, prolata a Memmio est nominibus inductis
auctore Pompeio. hic
Appius erat idem. nihil sane iacturae. corruerat
alter et plane inquam iacebat.
Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane
refrixerat et eo magis nunc totus iacet quod iam intellegebamus enuntiationem illam
Memmi valde Caesari displicere. Messalla noster
et eius Domitius competitor liberalis in populo valde fuit.
nihil gratius. certi erant consules. at senatus
decrevit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis quae erant ex omnibus sortita in singulos candidatos. magnus timor
candidatorum. sed quidam iudices, in his Opimius,
Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt, ne iniussu
populi iudicarent. res cedit; comitia dilata ex senatus consulto dum lex de
tacito iudicio ferretur. venit legi dies. Terentius intercessit.
consules qui illud levi bracchio egissent rem ad senatum detulerunt.
hic
Abdera non tacente me. dices
"tamen tu non quiescis?"
ignosce, vix possum. verum tamen quid tam ridiculum?
senatus decreverat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset; si qui
intercessisset, res integra referretur. coepta ferri leviter, intercessum non
invitis, res ad senatum. de ea re ita censuerunt comitia primo quoque tempore
haberi esse e re publica.
Scaurus qui erat paucis diebus illis absolutus, cum ego
†patrem† eius ornatissime defendissem, obnuntiationibus per
Scaevolam interpositis singulis diebus usque ad pr. Kal. Octobr., quo ego
haec die scripsi, sublatis populo tributim domi suae satis fecerat. sed tamen
etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur eorum qui occuparant.
cuperem vultum videre tuum cum haec legeres; nam profecto spem habes nullam
haec negotia multarum nundinarum fore. sed senatus hodie fuerat futurus, id
est Kal. Octobribus; iam enim luciscit. ibi loquetur praeter
Antium et Favonium libere nemo; nam Cato
aegrotat. de me nihil timueris, sed tamen promitto nihil.
quid quaeris aliud? iudicia, credo. Drusus,
Scaurus non fecisse videntur. tres candidati fore rei
putabantur, Domitius a Memmio, Messalla a
Q. Pompeio
Rufo, Scaurus a Triario aut a L.
Caesare.
"quid poteris"
inquies
"pro iis
dicere?"
ne vivam si scio; in illis quidem tribus libris quos
tu dilaudas nihil reperio.