Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
cognosce cetera. ex fratris litteris incredibilia
de Caesaris in me amore cognovi, eaque sunt ipsius Caesaris uberrimis litteris confirmata. Britannici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus. etiam illud iam cognitum est neque argenti scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare.
Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis, illam autem quam locavit facit magnificentissimam. quid quaeris? nihil gratius illo monumento, nihil gloriosius. itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS; cum privatis non poterat transigi minore pecunia. efficiemus rem gloriosissimam; nam in campo Martio saepta tributis comitiis marmorea sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu, ut mille passuum conficiatur. simul adiungetur huic operi villa etiam publica. dices "quid mihi hoc monumentum proderit?" †ad quid id laboramus res Romanas†. non enim te puto de lustro quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege †Coctia† fiant quaerere.