Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
4.18
* * * †nunc ut opinionem habeas rerum†, ferendum est.
quaeris ego me ut gesserim. constanter et libere.
"quid? ille"
inquies
"ut ferebat?"
humaniter meaeque dignitatis quoad mihi satis factum esset habendam sibi
rationem putabat. quo modo ergo absolutus? omnino
†πορπαπυμνα†.
accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli
L. f., quem fremunt omnes praevaricatum, deinde Pompei
mira contentio, iudicum sordes. ac tamen xxxii condemnarunt
xxxviii absolverunt. iudicia reliqua impendent.
nondum est plane expeditus. dices
"tu ergo haec quo modo fers?"
belle me hercule et in eo me valde amo. amisimus, mi
Pomponi, omnem non modo sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem
pristinam civitatis. nulla est res publica quae delectet, in qua acquiescam.
"idne igitur"
inquies
"facile fers?"
id ipsum; recordor enim quam bella paulisper nobis gubernantibus civitas
fuerit, quae mihi gratia relata sit. nullus dolor me angit unum omnia posse;
dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt. multa mihi dant solacia, nec
tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad
litteras et studia nostra. dicendi laborem delectatione oratoria consolor;
domus me et rura nostra delectant; non recordor unde ceciderim sed unde surrexerim.
fratrem mecum et te si habebo, per me isti pedibus trahantur; vobis
ἐμφιλοσοφῆσαι possum. locus ille animi
nostri stomachus ubi habitabat olim concalluit; privata modo et domestica nos delectant.
miram securitatem videbis; cuius plurimae me hercule partes sunt in tuo
reditu; nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus.
sed accipe alia. res fluit ad interregnum, et est non nullus odor
dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam
Gabinium apud timidos iudices adiuvit. candidati consulares
omnes rei ambitus. accedit etiam Gabinius; quem P.
Sulla non dubitans quin foris esset postularat contra dicente et nihil
obtinente Torquato. sed omnes absolventur nec posthac quisquam
damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur severius, itaque
iudicia calent. M. Fulvius
Nobilior condemnatus est; multi alii urbani ne respondent quidem.
quid aliud novi? etiam. absoluto
Gabinio stomachantes alii iudices hora post Antiochum
Gabinium nescio quem e
Sopolidis pictoribus libertum, accensum Gabini, lege
Papia condemnarunt. itaque dixit statim †resp. lege
maiestatis ουσοιμρισαμαφιηι†.
Pomptinus vult a. d. iiii Non. Novembr. triumphare.
huic obviam Cato et Servilius praetores ad portam
et Q. Mucius tribunus. negant enim latum de imperio, et
est latum hercule insulse. sed erit cum Pomptino
Appius consul. Cato tamen adfirmat se vivo illum non
triumphaturum. id ego puto ut multa eiusdem ad nihilum recasurum.
Appius sine lege suo sumptu in Ciliciam cogitat.
a Quinto fratre et a Caesare
accepi a. d. viiii Kal. Nov. xvii litteras datas a litoribus
Britanniae proximis a. d. vi Kal. Octobr. confecta
Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia
exercitum ex Britannia reportabant. Q. Pilius erat iam
ad Caesarem profectus. tu, si aut amor in te est nostri ac
tuorum aut ulla veritas aut etiam si sapis ac frui tuis commodis cogitas, adventare
et prope adesse iam debes. non me hercule aequo animo te careo; te
autem quid mirum, qui Dionysium tanto opere desiderem? quem
quidem abs te cum dies venerit et ego et Cicero meus flagitabit.
abs te proximas litteras habebam Epheso a. d. v Idus
Sextil. datas.