Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3
Scr. Romae vi K. Dec. a. 697 (57).
CICERO ATTICO salutem
avere te certo scio cum scire quid hic agatur tum mea a me scire, non quo
certiora sint ea quae in oculis omnium geruntur si a me scribantur quam cum ab aliis aut
scribantur tibi aut nuntientur, sed ut perspicias ex meis litteris quo animo ea feram
quae geruntur et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus aut omnino vitae status.
armatis hominibus ante diem tertium Nonas
Novembris expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus
Catuli quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad
tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum
ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi, inspectante urbe coniectis
ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane
hominum omnium. ille demens ruere, post hunc vero furorem nihil nisi caedem
inimicorum cogitare, vicatim ambire, servis aperte spem libertatis ostendere.
etenim antea cum iudicium tollebat, habebat ille quidem difficilem
manifestamque causam sed tamen causam; poterat infitiari, poterat in alios derivare,
poterat etiam aliquid iure factum defendere; post has ruinas, incendia, rapinas desertus
a suis vix iam Decimum designatorem, vix Gellium retinet,
servorum consiliis utitur, videt, si omnis quos vult palam occiderit, nihilo suam causam
difficiliorem quam adhuc sit in iudicio futuram.
3
itaque ante diem tertium Idus
Novembris, cum Sacra via descenderem, insecutus est me cum
suis. clamor, lapides, fustes, gladii, haec improvisa omnia.
discessimus in vestibulum Tetti
Damionis. qui erant mecum facile operas aditu prohibuerunt.
ipse occidi potuit, sed ego diaeta curare incipio, chirurgiae taedet.
ille omnium vocibus cum se non ad iudicium sed ad supplicium praesens trudi
videret, omnis Catilinas
Acidinos postea reddidit. nam
Milonis domum, eam quae est in
Cermalo, pr. Idus Novembr. expugnare et incendere ita conatus
est ut palam hora quinta cum scutis homines eductis gladiis, alios cum accensis facibus
adduxerit. ipse domum P. Sullae pro castris sibi ad eam
impugnationem sumpserat. tum ex Anniana
Milonis domo Q. Flaccus eduxit viros acris; occidit
homines ex omni latrocinio Clodiano notissimos, ipsum cupivit, sed ille se
in interiora aedium Sullae. exin senatus postridie
Idus. domi
Clodius. egregius
Marcellinus, omnes acres. Metellus calumnia dicendi tempus
exemit adiuvante Appio, etiam hercule familiari tuo, de cuius constantia
virtute tuae verissimae litterae. Sestius furere.
ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari.
Milo
proposita Marcellini sententia, quam ille de scripto ita dixerat ut
totam nostram causam areae, incendiorum, periculi mei iudicio complecteretur eaque omnia
comitiis anteferret, proscripsit se per omnis dies comitialis de caelo servaturum.
contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi,
furiosissimae Publi
haec tamen summa, nisi Milo in campo obnuntiasset, comitia
futura. ante diem xii Kal. Decembr.
Milo ante mediam noctem cum, magna manu in campum venit.
Clodius cum haberet fugitivorum delectas copias, in campum ire non
est ausus. Milo permansit ad meridiem mirifica hominum laetitia summa cum
gloria. contentio fratrum trium turpis, fracta vis, contemptus furor.
Metellus tamen postulat ut sibi postero die in foro obnuntietur; nihil
esse quod in campum nocte veniretur; se hora prima in comitio fore. itaque
ante diem xi Kal. in comitium Milo de nocte venit. Metellus
cum prima luce furtim in campum itineribus prope deviis currebat; adsequitur inter lucos
hominem Milo, obnuntiat. ille se recepit magno et turpi
Q. Flacci convicio. ante diem x Kal. nundinae.
contio biduo nulla. ante diem viii Kal. haec ego scribebam hora
noctis nona. Milo campum iam tenebat. Marcellus candidatus ita
stertebat ut ego vicinus audirem. Clodi vestibulum vacuum sane mihi
nuntiabatur, pauci pannosi, linea lanterna. meo consilio omnia illi fieri
querebantur ignari quantum in illo heroe esset animi, quantum etiam consili.
miranda virtus est. nova quaedam divina mitto; sed haec summa
est. comitia fore non arbitror; reum Publium, nisi ante occisus
erit, fore a Milone puto; si se in turba ei iam obtulerit, occisum iri ab
ipso Milone video. non dubitat facere, prae se fert; casum illum
nostrum non extimescit. numquam enim cuiusquam invidi et perfidi consilio est
usurus nec inerti nobili crediturus.
nos animo dumtaxat vigemus etiam magis quam cum
florebamus, re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati
pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum
respondemus.
quid consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus.
qua re adpropera.