Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2
Scr. Romae in m. Oct. a. 697 (57).
CICERO ATTICO salutem
si forte rarius tibi a me quam a ceteris litterae redduntur peto a te ut id
non modo neglegentiae meae sed ne occupationi quidem tribuas; quae etsi summa est, tamen
nulla esse potest tanta ut interrumpat iter amoris nostri et offici mei. nam
ut veni Romam, iterum nunc sum certior factus esse cui darem litteras;
itaque has alteras dedi. prioribus tibi declaravi adventus noster qualis
fuisset et quis esset status atque omnes res nostrae quem ad modum essent,
""
ut ín secundis flúxae, ut in advorsís bonae.
post illas datas litteras secuta est summa contentio de domo.
diximus apud pontifices pr. Kal. Octobris.
acta res est accurate a nobis et, si umquam in dicendo fuimus aliquid
aut etiam si numquam alias fuimus, tum profecto doloris magnitudo vim quandam nobis
dicendi dedit. itaque oratio iuventuti nostrae deberi non potest; quam tibi,
etiam si non desideras, tamen mittam cito.
cum pontifices decressent ita, si neque populi iussu neque
plebis scitu is qui se dedicasse diceret nominatim ei rei praefectus esset neque
populi iussu aut plebis scitu id facere iussus esset videri, posse sine religione eam
partem areae mihi restitui, mihi facta statim est gratulatio; nemo enim dubitabat
quin domus nobis esset adiudicata; cum subito ille in contionem escendit quam
Appius ei dedit. nuntiat iam populo pontifices secundum se
decrevisse, me autem vi conari in possessionem venire; hortatur ut se et
Appium sequantur et suam libertatem vi defendant.
hic cum etiam illi infimi partim admirarentur partim inriderent hominis
amentiam, ego statuerem illuc non accedere nisi cum consules ex senatus consulto
porticum Catuli restituendam locassent Kal Octobr. habetur senatus
frequens.
adhibentur omnes pontifices qui erant senatores. a quibus
Marcellinus, qui erat cupidissimus mei, sententiam primus rogatus
quaesivit quid essent in decernendo secuti. tum
M. Lucullus de omnium conlegarum sententia respondit religionis
iudices pontifices fuisse, legis esse senatum; se et conlegas suos de religione
statuisse, in senatu de lege statuturos cum senatu. itaque sub quisque
horum loco sententiam rogatus multa secundum causam nostram disputavit. cum
ad Clodium ventum est, cupiit diem consumere neque ei finis est factus, sed
tamen cum horas tris fere dixisset, odio et strepitu senatus coactus est aliquando
perorare. cum fieret senatus consultum in sententiam Marcellini
omnibus praeter unum adsentientibus, Serranus
intercessit. de
intercessione statim ambo consules
referre coeperunt. cum sententiae gravissimae dicerentur, senatui placere
mihi domum restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab
omnibus magistratibus defendi si quae vis esset facta, senatum existimaturum eius opera
factum esse qui senatus consulto intercessisset, Serranus pertimuit et
Cornicinus ad suam veterem fabulam rediit; abiecta toga se ad generi
pedes abiecit. ille noctem sibi postulavit. non concedebant,
reminiscebantur enim Kal. Ianuar. vix tandem tibi de mea voluntate concessum
est.
postridie senatus consultum factum est id quod ad te misi. deinde
consules porticum Catuli restituendam locarunt; illam porticum redemptores
statim sunt demoliti libentissimis omnibus. nobis superficiem aedium consules
de consili sententia aestimarunt sestertio viciens, cetera valde inliberaliter,
Tusculanam villam quingentis milibus, Formianum HS ducentis
quinquaginta milibus. quae aestimatio non modo vehementer ab optimo quoque
sed etiam a plebe reprehenditur. dices:
"quid igitur causae
fuit?"
dicunt illi quidem pudorem meum, quod neque negarim neque vehementius
postularim; sed non est id; nam hoc quidem etiam profuisset; verum iidem, mi
T. Pomponi, iidem inquam illi quos ne tu quidem ignoras qui mihi
pinnas inciderant nolunt easdem renasci. sed, ut spero, iam renascuntur.
tu modo ad nos veni; quod vereor ne tardius interventu
Varronis tui nostrique facias.
quoniam acta quae sint habes, de reliqua nostra cogitatione cognosce.
ego me a Pompeio legari ita sum passus ut nulla re impedirer.
quod nisi vellem mihi esset integrum ut, si comitia censorum proximi
consules haberent, petere possem, votivam legationem sumpsissem prope omnium fanorum,
lucorum; sic enim nostrae rationes utilitatis meae postulabant. sed volui
meam potestatem esse vel petendi vel ineunte aestate exeundi et interea me esse in
oculis civium de me optime meritorum non alienum putavi.
ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem valde
impedita. domus aedificatur, scis quo sumptu, qua molestia; reficitur
Formianum, quod ego nec relinquere possum nec videre;
Tusculanum proscripsi; suburbano facile careo. amicorum
benignitas exhausta est in ea re quae nihil habuit praeter dedecus, quod sensisti tu
absens nos praesentes; quorum studiis ego et copiis, si esset per
meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus. quo in genere nunc
vehementer laboratur. cetera quae me sollicitant μυστικώτερα sunt. amamur a fratre et a filia. te exspectamus.