Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6
Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698
(56).
CICERO ATTICO salutem
de
Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum
hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo
solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut
Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo
deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus. nam quid foedius
nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, etsi es natura πολιτικόσ, tamen nullam habes propriam servitutem, communi
frueris nomine;
ego vero qui, si loquor de re publica quod oportet,
insanus, si quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore
esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum
ut non ingratus videar. quid si cessare libeat et in oti portum
confugere? nequiquam; immo etiam in bellum et in castra. ergo
erimus ὀπαδοὶ qui ταγοὶ esse noluimus? sic faciendum est, tibi enim ipsi (quoi
utinam semper paruissem!) sic video placere. reliquum iam est
"Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει"
non me hercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in
carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista
ne improbem, idque tu cum una erimus confirmabis. a te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore
accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas ante
legeram quibus meliuscule Lentulo esse scriptum erat. ecce
quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei.
quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non
immemor istius mandati tui; sed me hercule in incipiendo refugi
ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius
faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne βαθύτησ
mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis
habere videatur.
sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. epistulam
Lucceio nunc quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas
(valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum
rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio
aliquid significes. valde enim est in me liberalis.