Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7
Scr. in Arpinati m. Apr. aut Mai. a. 698
(56).
CICERO ATTICO salutem
nihilεὐκαιρότερον epistula tua quae me sollicitum de
Quinto nostro, puero optimo, valde levavit. venerat horis
duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat. de
Apollonio quod scribis, qui illi di irati! homini Graeco qui
conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis.
nam
Terentius suo iure.
de
Metello
"οὐχ ὁσίη φθιμένοισιν,"
sed tamen multis annis civis nemo
erat mortuus qui quidem ...
tibi nummi meo periculo sint. quid
enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit,
virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. qua re in hoc thecam nummariam
non retexeris, in aliis eris cautior.
mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem
admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio.
quid quaeris? equidem dolui;
"ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετο"
quod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut
facis.