Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5.10
ut Athenas a. d. vi Kal. Quintilis veneram, exspectabam ibi
iam quartum diem Pomptinum neque de eius adventu certi quicquam habebam.
eram autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse,
tamen acrius vestigiis tuis monitus de te cogitabam. quid quaeris? non me
hercule alius ullus sermo nisi de te.
sed tu de me ipso aliquid scire fortasse mavis. haec sunt.
adhuc sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in quemquam comitum.
nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite.
persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae. belle
adhuc. hoc animadversum Graecorum laude et multo sermone
celebratur. quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere.
sed haec tum laudemus cum erunt perorata.
reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua
ratione ex hoc negotio emerserim. o rem minime aptam meis moribus! o illud verum
ἔρδοι τισ! dices
"quid adhuc? nondum enim in negotio versaris?"
sane scio et puto molestiora restare.
etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor
intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte
insulse adroganter et dicuntur et tacentur cotidie; quae non quo te celem non perscribo
sed quia δυσεξείλητα sunt. itaque admirabere
meam βαθύτητα cum salvi redierimus; tanta mihi μελέτη huius virtutis datur.
ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum,
quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. nec hercule
umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de
Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo sed ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid
ageretur. qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me
velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum.
quid est praeterea? nihil sane nisi illud. valde me
Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in
te et in nos quadam benevolentia; †sed multum ea philosophia sursum
deorsum†, si quidem est in Aristo, apud quem eram.
nam
Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen
propter vicinitatem totos dies simul eramus. tu velim cum primum
poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore, maxime quando Romae futurus sis.