Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5.9
Actium venimus a. d. xvii Kal. Quintilis, cum quidem et
Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et
Araus et meus amicus Eutychides opipare et φιλοπροσηνέστατα nobis congesserant epulati essemus Saliarem
in modum. Actio maluimus iter facere pedibus qui incommodissime
navigassemus, et Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis autem
minutis Patras accedere sine impedimentis non satis visum est decorum.
ego, ut saepe tu me currentem hortatus es, cotidie meditor, praecipio meis,
faciam denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium
traducamus. Parthus velim quiescat et fortuna nos iuvet, nostra
praestabimus.
tu quaeso quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, qualis res nostras
Romae reliqueris, maxime de X_X_ et D_C_C_C cura ut sciamus. id unis diligenter litteris
datis quae ad me utique perferantur consequere. illud tamen, quoniam nunc
abes cum id non agitur, aderis autem ad tempus, ut mihi recepisti, memento curare
per te et per omnis nostros, in primis per Hortensium, ut annus noster
maneat suo statu, ne quid novi decernatur. hoc tibi ita mando ut dubitem an
etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur. sed non audeo tibi omnia onera
imponere; annum quidem utique teneto. Cicero
meus, modestissimus et suavissimus puer, tibi salutem dicit. Dionysium
semper equidem, ut scis, dilexi, sed cotidie pluris facio et me hercule in primis quod
te amat nec tui mentionem intermitti sinit.