Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5.8
me et incommoda valetudo, e qua iam emerseram utpote
cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio de quo adhuc ne rumor
quidem venerat, tenebat duodecimum iam diem Brundisi; sed cursum
exspectabamus.
tu si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehementer
animadvertas velim. Roma acceperam litteras Milonem meum queri
per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis.
id ego ita fieri volui de C. Duroni sententia quem et
amicissimum Miloni perspexeram et talem virum qualem tu iudicas cognoram.
eius autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra
esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret,
deinde ut Faustae quoi cautum ille esse voluisset ratum esset.
erat etiam illud ut ipsi nos si quid servari posset quam facillime
servaremus.
nunc rem totam perspicias velim;
nobis enim scribuntur saepe maiora. si ille queritur, si scribit ad amicos,
si idem Fausta vult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram
mihique ille receperat, ne sit invito Milone in bonis. nihil
nobis fuerat tanti. sin haec leviora sunt, tu iudicabis. loquere
cum Duronio. scripsi etiam ad Camillum, ad Caelium, ad Lamiam eoque magis quod
non confidebam Romae te esse. summa erit haec.
statues ut ex fide, fama reque mea videbitur.