Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5.6
Tarentum veni at d. xv Kal. Iunias.
quod
Pomptinum statueram exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille
veniret cum Pompeio consumere eoque magis quod ei gratum esse id videbam,
qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem cotidie. quod concessi
libenter. multos enim eius praeclaros de re publica sermones accipiam,
instruar etiam consiliis idoneis ad hoc nostrum negotium.
sed ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans
Romaene sis an iam profectus. quod tamen quoad ignorabo,
scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non
reddantur. nec tamen iam habeo quod aut mandem tibi aut narrem.
mandavi omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. narrabo
cum aliquid habebo novi. illud tamen non desinam, dum adesse te putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum
relinquas. avide exspecto tuas litteras et maxime ut norim tempus
profectionis tuae.