Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5.5
plane deest quod scribam; nam nec quod mandem habeo (nihil enim praetermissum
est), nec quod narrem (novi enim nihil), nec iocandi locus est; ita me multa
sollicitant. tantum tamen scito, Idibus Maiis nos
Venusia
mane proficiscentis has dedisse. eo autem die credo aliquid actum in
senatu. sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed
etiam rumores cognoscamus. eas accipiemus Brundisi; ibi enim
Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est.
nos
Tarenti quos cum Pompeio
διαλόγουσ de re publica habuerimus ad te perscribemus.
etsi id ipsum scire cupio quod ad tempus recte ad te scribere possim, id
est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut
ne dem frustra. sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS
x_x_ et d_c_c_c_. hoc velim in
maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore
adsequar.