Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
nunc redeo ad quae mihi mandas. †in praefectis excusatio
iis†, quos voles deferto. non ero tam μετέωροσ quam in Appuleio fui. Xenonem tam
diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio. apud
Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui et hercule merito
tuo feci. nam mihi Ister dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris
rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat. sed cum Patro
mecum egisset ut peterem a vestro Ariopago
ὑπομνηματισμὸν tollerent quem Polycharmo praetore
fecerant, commodius visum est et Xenoni et post ipsi Patroni
me ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas veni
Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua voluntate
fieri. non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis
invito Memmio impetrari non posset. Memmius autem aedificandi
consilium abiecerat; sed erat Patroni iratus. itaque scripsi ad
eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum.
tu velim Piliam meis verbis consolere. indicabo enim
tibi, tu illi nihil dixeris. accepi fasciculum in quo erat epistula
Piliae. abstuli, aperui, legi. valde scripta est
συμπαθῶσ. Brundisio quae tibi epistulae
redditae sunt sine mea, tum videlicet datas cum ego me non belle haberem.
nam illam †νομαναρια†
me excusationem ne acceperis. cura ut omnia sciam sed maxime ut valeas.