Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5.12
negotium magnum est navigare atque id mense Quintili.
sexto die Delum
Athenis venimus. Pr. Nonas
Quintilis a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem
Nonis tenuit. ante viii Idus ad Ceo
iucunde; inde Gyarum saevo vento non adverso; hinc Syrum, inde
Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus. nam
nosti aphracta Rhodiorum; nihil quod minus fluctum ferre possit.
itaque erat in animo nihil festinare nec me Delo movere nisi
omnia ἄκρα Γυρέων pura vidissem.
de
Messalla ad te statim ut audivi de Gyaro dedi litteras et id ipsum
consilium nostrum etiam ad Hortensium cui quidem valde συνηγωνίων. sed tuas de eius iudici sermonibus et
me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto πολιτικώτερον quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto
nostro pervolutas libros, eius modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id
vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid
futurum sit sciam.
cum haec leges, habebimus
consules. omnia perspicere poteris de Caesare, de
Pompeio, de ipsis iudiciis.
nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te,
explica. cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de
aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; quam ego cum mea sponte tum
tuis sermonibus aestimo plurimi. ergo tu id conficies. praeterea
si quid Philippus rogabit quod in tua re faceres, id velim facias.
plura scribam ad te cum constitero. nunc eram plane in medio
mari.