Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5.13
Ephesum venimus a. d. xi Kal. Sextilis sexagesimo et
quingentesimo post pugnam Bovillanam. navigavimus sine timore et
sine nausea sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem.
de concursu legationum, privatorum et de incredibili multitudine quae mihi
iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut
audisse te puto aut
"quid ad me attinet?"
verum tamen decumani quasi venissem cum imperio,
Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt.
ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc
in discrimen esse adductas. sed ut spero, utemur ea palaestra quam a te
didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae
sunt pactiones. sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit
Cestius se de nocte proficisci.
tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque,
tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem
et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi.
omnino omnia se facturum recepit. ego praeterea rationem
Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi. ergo
haec quoque hactenus.
redeo ad urbana. per fortunas! quoniam Romae manes,
primum illud praefulci atque praemuni quaeso ut simus annui, ne intercaletur quidem.
deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico
scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore
incubui nec me piget. et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in
re publica fiat—fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me
omnia, sed diligentissime imprimisque ecquid iudiciorum status aut factorum aut
futurorum etiam laboret. de aqua, si curae est, si quid
Philippus aget animadvertes.