Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16
Scr. in itinere a Synnada ad Philomelium inter a. d. v et iii Id.
Sext. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in
cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares.
itaque subsedi in ipsa via, dum haec quae longiorem desiderant orationem
summatim tibi perscriberem.
maxima exspectatione in perditam et plane eversam in perpetuum provinciam nos
venisse scito pridie Kal. Sextilis, moratos triduum Laodiceae,
triduum Apameae, totidem dies Synnade. . audivimus
nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλαια
solvere non posse, ὠνὰσ omnium venditas,
civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis.
quid quaeris? taedet omnino eos vitae.
levantur tamen miserae civitates quod nullus fit sumptus in nos neque in
legatos neque in quaestorem neque in quemquam. scito non modo nos foenum aut
quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter
quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et
in tabernaculo manere plerumque. itaque incredibilem in modum concursus fiunt
ex agris, ex vicis, ex domibus omnibus. me hercule etiam adventa nostro
reviviscunt. iustitia, abstinentia, clementia tui Ciceronis
itaque opiniones omnium superavit.
Appius ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se coniecit
Tarsum usque. ibi forum agit. de
Partho silentium est, sed tamen concisos equites nostros a barbaris
nuntiabant ii qui veniebant. Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc in
provinciam suam accedere; id autem facere ob eam causam dicebant quod tardius vellet
decedere. nos in castra properabamus quae aberant tridui.