Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
17
Scr. in itinere ad castra inter iv Id. a prid. Id. Sext. a. 703
(51).
CICERO ATTICO salutem
accepi
Roma sine epistula tua fasciculum litterarum; in quo, si modo valuisti et
Romae fuisti, Philotimi duco esse culpam, non tuam.
haud epistulam dictavi sedens in raeda, cum in castra proficiscerer a
quibus aberam bidui. paucis diebus habebam certos homines quibus darem
litteras. itaque eo me servavi.
nos tamen, etsi hoc te ex aliis audire malo, sic in provincia nos gerimus,
quod ad abstinentiam attinet, ut nullus terruncius insumatur in quemquam. id
fit etiam et legatorum et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes mirifice
συμφιλοδοξοῦσιν gloriae meae. Lepta
noster mirificus est. sed nunc propero. perscribam ad te paucis
diebus omnia.
Cicerones nostros Deiotarus filius, qui rex ab senatu
appellatus est, secum in regnum. dum in aestivis nos essemus, illum pueris
locum esse bellissimum duximus.
Sestius ad me scripsit quae tecum esset de mea domestica et maxima cura
locutus et quid tibi esset visum. amabo te, incumbe in eam rem et ad me
scribe quid et possit et tu censeas.
idem
scripsit Hortensium de proroganda nostra provincia dixisse nescio quid.
mihi in Cumano diligentissime se ut annui essemus defensurum
receperat. si quicquam me amas, hunc locum muni. dici non potest
quam invitus a vobis absim; et simul hanc gloriam iustitiae et abstinentiae fore
inlustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaevolae contigit qui
solos novem mensis Asiae praefuit.
Appius noster cum me adventare videret, profectus est Tarsum
usque Laodicea. ibi forum agit, cum ego sim in provincia.
quam eius iniuriam non insector. satis enim habeo negoti in
sanandis vulneribus quae sunt imposita provinciae; quod do operam ut faciam quam minima
cum illius contumelia. sed hoc Bruto nostro velim dicas, illum
fecisse non belle qui adventu meo quam longissime potuerit discesserit.