Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
18
Scr. in castris ad Cybistra xi K. Oct. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
quam vellem Romae esses, si forte non es! nihil enim
certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a. d. xiiii Kal. Sextil.
datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter Kal. Sextil.
sed sive Romae es sive in Epiro,
Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro,
Orodis regis Parthorum filio, cum
cunctis fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria;
Cassius in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in
Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra;
hostis in Cyrrhestica quae Syriae pars proxima est provinciae
meae. his de rebus scripsi ad senatum, quas litteras, si Romae
es, videbis putesne reddendas et multa, immo omnia, quorum κεφάλαιον ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur
aut temporis. nobis enim hac infirmitate exercitus inopia sociorum,
praesertim fidelium, certissimum subsidium est hiems. ea si venerit nec illi
ante in meam provinciam transierint, unum vereor ne senatus propter urbanarum rerum
metum Pompeium nolit dimittere. quod si alium ad ver mittit, non
laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur.
haec igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec
negotia sic se habent. stamus animis et, quia consiliis, ut videmur, bonis
utimur, speramus etiam manu. tuto consedimus copioso a frumento,
Ciliciam prope conspiciente, expedito ad mutandum loco, parvo exercitu
sed, ut spero, ad benevolentiam erga nos consentiente. quem nos
Deiotari adventu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus.
sociis multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus
incredibilis videtur nostra et mansuetudo et abstinentia. dilectus habetur
civium Romanorum; frumentum ex agris in loca tuta comportatur.
si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus.
qua re bono animo es. video enim te et, quasi coram adsis, ita
cerno συμπάθειαν amoris tui. sed te rogo, si
ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal.
Ianuarias manserit, ut Romae sis mense
Ianuario. profecto nihil accipiam iniuriae, si tu aderis.
amicos consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium.
verum tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia. tempus est
necessarium. sed turpe est me pluribus verbis agere tecum.
Cicerones nostri sunt apud Deiotarum sed, si opus erit,
deducentur Rhodum. tu si es Romae, ut soles,
diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem
tabellarium, ut et tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque
acturus sis scire possimus. ego tui Bruti rem sic ago ut suam
ipse non ageret. sed iam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et
lenta et inania. faciam tamen satis tibi quidem cui difficilius est quam
ipsi; sed certe satis faciam utrique.