Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
20
Scr. in Cilicia inter a. d. xii et iv K. Ian. a. 703
(51).
CICERO ATTICO salutem
Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt septimo et quinquagesimo
die postquam oppugnare eos coepimus.
"qui malum! isti Pindenissitae qui
sunt?"
inquies;
"nomen audivi numquam."
quid ego faciam? num potui Ciliciam
Aetoliam aut Macedoniam reddere? hoc iam sic habeto
nec hoc exercitu nec hic tanta negotia geri potuisse.
quae cognosce ἐν ἐπιτομῇ; sic enim
concedis mihi proximis litteris. Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi
gratulatus es illius diei celebritatem qua nihil me umquam delectavit magis.
inde
in oppidis iis †quae erant† mirabiliter
accepti Laodiceam
pridie Kal. Sextilis venimus. ibi morati biduum perinlustres
fuimus honorificisque verbis omnis iniurias revellimus superiores, quod idem
Colossis
, dein Apameae quinque dies morati et Synnadis triduum,
Philomeli quinque dies, Iconi decem fecimus.
nihil ea iuris dictione aequabilius, nihil lenius, nihil gravius.
inde in castra veni a. d. VII Kalendas
Septembris. A. d. III exercitum lustravi apud Iconium.
ex his castris, cum graves de Parthis nuntii venirent, perrexi
in Ciliciam per Cappadociae partem eam quae
Ciliciam attingit, eo consilio ut Armenius
Artavasdes et ipsi Parthi
Cappadocia se excludi putarent. cum dies quinque ad
Cybistra Cappadociae castra habuissem, certior sum factus
Parthos ab illo aditu Cappadociae longe abesse,
Ciliciae magis imminere. itaque confestim iter in
Ciliciam feci per Tauri pylas. Tarsum veni a.
d. III Nonas
Octobris.
inde ad Amanum contendi qui Syriam a
Cilicia in aquarum divertio dividit; qui mons erat hostium plenus
sempiternorum. hic a. d. iii Idus Octobr. magnum numerum hostium
occidimus. castella munitissima nocturno Pomptini adventu,
nostro matutino cepimus, incendimus. imperatores appellati sumus.
castra paucos dies habuimus ea ipsa quae contra Darium
habuerat apud Issum
Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut ego. ibi
dies quinque morati direpto et vastato Amano inde discessimus.
interim (scis enim dici quaedam πανικά,
dici item τὰ κενὰ τοῦ πολέμου) rumore adventus
nostri et Cassio qui Antiochia tenebatur animus accessit et
Parthis timor iniectus est. itaque eos cedentis ab oppido
Cassius insecutus rem bene gessit. qua in fuga magna
auctoritate Osaces dux Parthorum vulnus accepit eoque interiit paucis post
diebus. erat in Syria nostrum nomen in gratia.
venit interim Bibulus; credo, voluit appellatione hac
inani nobis esse par. in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo
quaerere. at ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili
nobilem sui generis Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et
Sex. Lucilium, T. Gavi
Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum militum.
sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore.
5
nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum
Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit. feri homines et
acres et omnibus rebus ad defendendum parati. cinximus vallo et fossa; aggere
maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno
labore, apparatu multis sauciis nostris, incolumi exercitu negotium confecimus.
hilara sane Saturnalia militibus quoque quibus equis exceptis
reliquam praedam concessimus. mancipia venibant Saturnalibus
tertiis. cum haec scribebam, in tribunali res erat ad HS c_x_x_. hinc exercitum in hiberna agri male pacati deducendum
Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipiebam.
haec adhuc. sed ad praeterita revertamur. quod me
maxime hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut etiam
Ligurino
Μώμῳ satis faciamus, moriar si quicquam fieri potest
elegantius. nec iam ego hanc continentiam appello, quae virtus voluptati
resistere videtur. ego in vita mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus
quanta adficior hac integritate, nec me tam fama quae summa est quam res ipsa delectat.
quid quaeris? fuit tanti. me ipse non noram nec satis sciebam
quid in hoc genere facere possem. recte
πεφυσίωμαι. nihil est praeequis
carius. interim haec λαμπρά.
Ariobarzanes opera mea vivit, regnat; ἐν consilio et auctoritate et quod insidiatoribus eius ἀπρόσιτον me non modo ἀδωροδόκητον praebui regem regnumque servavi. interea e
Cappadocia ne pilum quidem. Brutum abiectum quantum potui
excitavi; quem non minus amo quam tu, paene dixi quam te. atque etiam spero
toto anno imperi nostri terruncium sumptus in provincia nullum fore.
habes omnia. nunc publice litteras Romam mittere
parabam. uberiores erunt quam si ex Amano misissem. at te
Romae non fore! sed est totum in eo
quid Kalendis
Martiis futurum sit. vereor enim ne cum de provincia agetur, si
Caesar resistet, nos retineamur. his tu si adesses, nihil
timerem.
redeo ad urbana quae ego diu ignorans ex tuis iucundissimis litteris a. d.
v Kal. Ianuarias denique cognovi. eas diligentissime
Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via
perferendas. nam quas Laeni pueris scribis datas non acceperam.
iucunda de Caesare et quae senatus decrevit et quae tu speras.
quibus ille si cedit, salvi sumus. incendio
Plaetoriano quod Seius ambustus es minus moleste fero.
Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et
quid actum sit aveo scire.
ego cum Laodiceam venero, Quinto sororis tuae filio
togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius. Deiotarus cuius
auxiliis magnis usus sum ad me, ut scripsit, cum Ciceronibus
Laodiceam venturus erat. tuas etiam Epiroticas
exspecto litteras, ut habeam rationem non modo negoti verum etiam oti tui.
Nicanor in officio est et a me liberaliter tractatur. quem, ut
puto, Romam cum litteris publicis mittam, ut et diligentius perferantur et
idem ad me certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens
salutem adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod meus ad te
Alexis facit? Phemio quaeritur κέρασ. sed haec hactenus. cura ut valeas et ut sciam
quando cogites Romam. etiam atque etiam vale.
tua tuosque Thermo et praesens Ephesi
diligentissime commendaram et nunc per litteras ipsumque intellexi esse perstudiosum
tui. tu velim, quod antea ad te scripsi, de domo Pammeni des
operam ut quod tuo meoque beneficio puer habet cures ne qua ratione convellatur. utrique
nostrum honestum existimo; tum mihi erit pergratum.