Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
21
Scr. Laodiceae Id. Febr. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem
te in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia
navigasse vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore pernecessario
submoleste fero. hoc me tamen consolor uno: spero te istic iucunde hiemare et
libenter requiescere.
C. Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui,
pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerint quam
eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum
bellum. recesserant illi quidem ab Antiochia ante
Bibuli adventum sed nullo nostro εὐημερήματι; hodie vero hiemant in Cyrrhestica, maximumque
bellum impendet. nam et Orodi regis Parthorum
filius in provincia nostra est, nec dubitat Deiotarus, cuius filio pacta
est Artavasdis filia ex quo sciri potest, quin cum omnibus copiis ipse
prima aestate Euphraten transiturus sit. quo autem die Cassi
litterae victrices in senatu recitatae sunt, datae Nonis
Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes. Axius noster ait
nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum
erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore.
ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum
novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic
nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in
tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. hic ne quid
mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod
tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres. sed dices me
ipsum mihi sollicitudinem struere. cogor ut velim ita sit; sed omnia metuo.
etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua
epistula quam dedisti nauseans Buthroto,
"tibi, ut video
et spero, nulla ad decedendum erit mora."
"mallem"
"ut video,"
nihil opus fuit
"ut spero."
acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum
tabellarios a Lentuli triumpho datas. in his γλυκύπικρον illud confirmas moram mihi nullam fore; deinde
addis, si quid secus, te ad me esse venturum. angunt me dubitationes tuae;
simul et vides quas acceperim litteras. nam quas Hermonis centurionis caculae
ipse scribis te dedisse non accepi. Laeni pueris te dedisse saepe ad me
scripseras. eas
Laodiceae denique, cum eo venissem, iii Idus Februar.
Laenius mihi reddidit datas a. d. x Kal. Octobris.
Laenio tuas commendationes et statim verbis et reliquo tempore re probabo.
eae litterae cetera vetera habebant, unum
hoc novum de Cibyratis pantheris. multum te amo quod respondisti
M. Octavio
te non putare. sed posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato.
nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua
inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate,
clementia. cave putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum
terruncium me obtinente provinciam sumptus factum esse nec in rem publicam nec in
quemquam meorum praeter quam in L. Tullium legatum. is
ceteroqui abstinens sed Iulia lege transitans, semel tamen in diem, non ut
alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel nemo accepit), facit ut mihi excipiendus
sit, cum terruncium nego sumptus factum. praeter eum accepit nemo.
has a nostro Q. Titinio sordis accepimus.
ego aestivis confectis Quintum fratrem hibernis et
Ciliciae praefeci. Q. Volusium tui
Tiberi generum, certum hominem sed mirifice etiam abstinentem, misi in
Cyprum ut ibi pauculos dies esset, ne cives Romani pauci qui
illic negotiantur ius sibi dictum negarent; nam evocari ex insula
Cyprios non licet. ipse in Asiam profectus sum
Tarso
Nonis
Ianuariis, non me hercule dici potest qua admiratione Ciliciae
civitatum maximeque Tarsensium. postea veroquam
Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae
nostrarum dioecesium quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras,
numquam hospitem viderat. illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc
quaestu. civitates locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas
pecunias dabant, Cyprii talenta Attica
cc; qua ex insula (non ὑπερβολικῶσ sed
verissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur. ob haec beneficia
quibus illi obstupescunt nullos honores mihi nisi verborum decerni sino, statuas,
fana, τέθριππα prohibeo nec sum in ulla re alia
molestus civitatibus—sed fortasse tibi qui haec praedicem de me.
perfer, si me amas; tu enim me haec facere voluisti.
iter igitur ita per Asiam feci ut etiam fames qua nihil miserius
est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla fuerat), mihi optanda
fuerit. quacumque iter feci, nulla vi, nullo iudicio, nulla contumelia,
auctoritate et cohortatione perfeci ut et Graeci et cives
Romani qui frumentum compresserant magnum numerum populis pollicerentur.
Idibus
Februariis, quo die has litteras dedi, forum institueram agere
Laodiceae
Cibyraticum et Apamense, ex Idibus
Martiis ibidem Synnadense, Pamphylium (tum
Phemio dispiciam κέρασ,
Lycaonium, Isauricum; ex Idibus
Maiis in Ciliciam, ut ibi Iunius consumatur,
velim tranquille a Parthis. Quintilis, si erit ut volumus, in
itinere est per provinciam redeuntibus consumendus. venimus enim in provinciam Laodiceam
Sulpicio et Marcello consulibus pridie Kalendas
Sextilis. inde nos oportet decedere a. d. III
Kalendas
Sextilis. primum contendam a Quinto fratre ut se
praefici patiatur, quod et illo et me invitissimo fiet. sed aliter honeste
fieri non potest, praesertim cum virum optimum Pomptinum ne nunc quidem
retinere possim. rapit enim hominem Postumius
Romam, fortasse etiam Postumia.
habes consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. familiaris habet
Brutus tuus quosdam creditores Salaminiorum ex
Cypro, M. Scaptium et P.
Matinium; quos mihi maiorem in modum commendavit. Matinium non
novi, Scaptius ad me in castra venit. pollicitus sum curaturum
me Bruti causa ut ei Salaminii pecuniam solverent.
egit gratias. praefecturam petivit. negavi me cuiquam
negotianti dare (quod idem tibi ostenderam Cn. Pompeio
petenti probaram institutum meum, quid dicam Torquato de M.
Laenio tuo, multis aliis?); sin praefectus vellet esse syngraphae causa, me
curaturum ut exigeret. gratias egit, discessit. Appius noster
turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio per quas
Salaminios coerceret, et eundem habuerat praefectum; vexabat
Salaminios. ego equites ex Cypro decedere iussi.
moleste tulit Scaptius.
quid multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me Salaminii
Tarsum venissent et in iis Scaptius, imperavi ut pecuniam
solverent. multa de syngrapha, de Scapti iniuriis.
negavi me audire; hortatus sum, petivi etiam pro meis in civitatem
beneficiis ut negotium conficerent, dixi denique me coacturum. homines non
modo non recusare sed etiam hoc dicere, se a me solvere. quod enim praetori
dare consuessent, quoniam ego non acceperam, se a me quodam modo dare atque etiam minus
esse aliquanto in Scapti nomine quam in vectigali praetorio.
conlaudavi homines.
"recte"
inquit Scaptius,
"sed subducamus summam."
interim cum ego in edicto translaticio centesimas me observaturum haberem cum
anatocismo anniversario, ille ex syngrapha postulabat quaternas.
"quid
ais?"
inquam,
"possumne contra meum edictum?"
at ille profert senatus consultum Lentulo
Philippoque consulibus, ut qui Ciliciam obtineret ius ex
illa sungrapha diceret.
cohorrui primo; etenim erat interitus civitatis. reperio duo
senatus consulta isdem consulibus de eadem syngrapha. Salaminii cum
Romae versuram facere vellent, non poterant, quod lex
Gabinia vetabat. tum iis Bruti familiares freti
gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi senatus consulto caveretur.
fit gratia Bruti senatus consultum, ut neve
salaminis neve qui eis dedisset fraudi esset. pecuniam numerarunt.
at postea venit in mentem faeneratoribus nihil se iuvare illud senatus
consultum, quod ex syngrapha ius dici lex Gabinia vetaret. tum
fit senatus consultum, ut ex ea syngrapha ius diceretur, non ut alio iure ea syngrapha esset quam ceterae sed ut eodem.
cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil
contra dicere sed illos putare talenta cc se debere; ea se velle accipere;
debere autem illos paulo minus. rogat ut eos ad ducenta perducam.
"optime"
inquam. voco illos ad me remoto Scaptio.
"quid? vos quantum"
inquam
"debetis?"
respondent
cvi. refero ad Scaptium. homo clamare.
"quid? opus est"
inquam
"rationes conferatis."
adsidunt, subducunt; ad nummum convenit.
illi se numerare velle, urgere ut acciperet. Scaptius me
rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam. dedi veniam homini impudenter
petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus non
concessi. clamare omnes qui aderant, alii nihil
impudentius Scaptio qui centesimis cum anatocismo contentus non esset, alii nihil stultius. mihi autem impudens
magis quam stultus videbatur; nam aut bono nomine centesimis contentus non erat aut non
bono quaternas centesimas sperabat. habes meam causam.
quae si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus.
sed avunculo eius certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo
factum sit, puto, postquam tu es profectus, in creditorum causa ut centesimae perpetuo
faenore ducerentur. hoc quid intersit, si tuos digitos novi, certe habes
subductum. in quo quidem,
ὁδοῦ πάρεργον, L.
Lucceius
M. f. queritur apud me per litteras summum esse periculum ne culpa
senatus his decretis res ad tabulas novas perveniat; commemorat quid olim mali
C. Iulius fecerit cum dieculam duxerit; numquam rei publicae
plus. sed ad rem redeo. meditare adversus Brutum
causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici potest, praesertim cum
integram rem et causam reliquerim.
reliqua sunt domestica. de
ἐνδομύχῳ probo idem quod tu, Postumiae
filio, quoniam Pontidia nugatur. sed vellem adesses. a Quinto
fratre his mensibus nihil exspectaris; nam Taurus propter nives ante mensem
Iunium transiri non potest. Thermum, ut rogas, creberrimis
litteris fulcio. P. Valerium negat habere quicquam
Deiotarus rex eumque ait a se sustentari.
cum scies Romae intercalatum sit necne, velim ad me scribas
certum quo die mysteria futura sint. litteras tuas minus paulo exspecto quam
si Romae esses sed tamen exspecto.