Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6
1
Scr. Laodiceae vi K. Mart. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem
accepi tuas litteras a. d. quintum Terminalia Laodiceae; quas
legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae. iis
igitur respondebo non
χρύσεα χαλκείων (sic enim postulas) nec οἰκονομίαν meam instituam, sed ordinem conservabo tuum.
recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. xi
Kalendas
Octobris datas et scire vis tuas ego quas acceperim. omnis fere
quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris et Equotutico et
Brundisio datas. qua re non οἴχεται tua industria quod vereris sed praeclare ponitur, si quidem id
egisti ut ego delectarer. nam nulla re sum delectatus magis.
quod meam βαθύτητα in Appio
tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram
paulo secus. Appius enim ad me ex itinere bis terve ὑπομεμψιμοίρουσ litteras miserat quod quaedam a se constituta
rescinderem. ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei
medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit mutet ille, sic
Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεωσ provinciam
curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam,
προσανατρεφομένην eam a me non libenter videt
sed modo suscenset, modo gratias agit. nihil enim a me fit cum ulla illius
contumelia; tantum modo dissimilitudo meae rationis offendit hominem. quid
enim potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et iacturis
provinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice?
quid dicam de illius praefectis, comitibus, legatis etiam? de rapinis, de
libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus me hercule nulla tanto consilio
aut tanta disciplina gubernatur aut tam modesta est quam nostra tota provincia.
haec non nulli amici Appi ridicule interpretantur qui me
idcirco putent bene audire velle ut ille male audiat, et recte facere non meae laudis
sed illius contumeliae causa. sin
Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant,
gratias nobis agit non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem
scribebam, cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere.
nunc venio ad Brutum quem ego omni studio te auctore sum
complexus, quem etiam amare coeperam; sed ilico me revocavi, ne te offenderem.
noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec
ulla de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de
rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime persecutus. primum
ab Ariobarzane sic contendi ut talenta quae mihi pollicebatur illi daret.
quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei
procuratoribus sescentis premi coeptus est. Pompeius autem quom ob ceteras
causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum
Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur, tricesimo
quoque die talenta Attica
xxxiii
et hoc ex tributis. nec inde satis efficitur in usuram menstruam.
sed
Gnaeus noster clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus
est. alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum enim aerarium,
nullum vectigal habet. Appi instituto tributa imperat. ea vix in
faenus Pompei quod satis sit efficiunt. amici regis duo tresve
perdivites sunt sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu. equidem
non desino tamen per litteras rogare, suadere, accusare regem.
Deiotarus etiam mihi narravit se ad eum legatos misisse de re
Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere. et me
hercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius.
itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione
Scaevola faenus et impendium recusare. ego tamen quas per te
Bruto promiseram praefecturas, M. Scaptio,
L. Gavio, qui in regno rem Bruti procurabant,
detuli; nec enim in provincia mea negotiabantur. tu autem meministi nos sic
agere ut quot vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori. itaque duas ei
praeterea dederam. sed ii quibus petierat de provincia decesserant.
nunc cognosce de Salaminiis, quod video tibi etiam novum
accidisse tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam;
quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est,
"Salaminii pecuniam
debent M. Scaptio et P. Matinio,
familiaribus meis."
eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se
pro iis magnam pecuniam. confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum
renovatione singulorum annorum. at
Scaptius quaternas postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse
me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis
et in ipsius Bruti
fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem.
atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius
Bruti rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus
dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. id
vero per te exceperamus ne negotiatori; quod si cuiquam, huic
tamen non. fuerat enim praefectus Appio et quidem habuerat
turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame
senatores quinque morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi
Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut
equites ex insula statim decederent. his de causis credo
Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse.
sed tamen hoc sum animo. si
Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota
provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus
probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego
Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in
Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste
feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem
qualem putassem.
illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem
pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. addo etiam illud quod
vereor tibi ipsi ut probem. consistere usura debuit quae erat in edicto meo.
deponere volebant: impetravi a Salaminiis ut silerent.
veniam illi quidem mihi dederunt, sed quid iis fiet, si huc
Paulus venerit? sed totum hoc Bruto dedi; qui de
me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid,
contumaciter, adroganter, ἀκοινονοήτωσ solet scribere.
tu autem velim ad eum scribas de his rebus, ut sciam quo modo haec
accipiat; facies enim me certiorem.
atque haec superioribus litteris diligenter ad te per scripseram sed plane te
intellegere volui mihi non excidisse illud quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses,
si nihil aliud de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi id satis
esse. sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo credo quod sine peccato
meo fiat. igitur meo decreto soluta res Scaptio stat.
quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad Catonem quidem
provocabo.
sed noli me putare ἐγκελεύσματα illa tua
abiecisse quae mihi in visceribus haerent. flens mihi meam famam commendasti;
quae epistula tua est in qua non eius mentionem facias?
itaque irascatur qui volet; patiar. τὸ γὰρ εὖ praesertim cum sex libris tamquam praedibus me ipse
obstrinxerim, quos tibi tam valde probari gaudeo. e quibus unum ἱστορικὸν requiris de Cn. Flavio, Anni
filio. ille vero ante decemviros non fuit quippe qui aedilis curulis fuerit,
qui magistratus multis annis post decemviros institutus est. quid ergo
profecit quod protulit fastos? occultatam putant quodam tempore istam
tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis. nec vero pauci sunt auctores
Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, ne
me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commentum putes. οὐκ ἔλαθέ σε illud de gestu histrionis. tu
sceleste suspicaris, ego ἀφελῶσ scripsi.
9
de me imperatore scribis te ex Philotimi
litteris cognosse; sed credo te, iam in Epiro cum esses, binas meas de
omnibus rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras
Laodicea, utrasque tuis pueris datas. quibus de rebus propter
casum navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras.
de
Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam
mihi placere. tu enim ad me iam ante scripseras,
"ac vellem
te in tuum veterem gregem rettulisses."
correcta vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim
malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adiunges
Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod
debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse;
qui declaravit quanti me faceret cum saepe tum in Bursa. ne tu me
sollicitudine magna liberaris.
Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud tempus timeo nisi
quod ille solum excipit. sed scriberem ad te de hoc plura, si
Romae esses. in
Pompeio te spem omnem oti ponere non miror. ita res est
removendumque censeo illud
"dissimulantem."
sed enim οἰκονομία si perturbatior est,
tibi adsignato. te enim sequor σχεδιάζοντα.
Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit
Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget,
alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam
dare; mandavit enim pater. ea sic observabo quasi intercalatum non sit.
Dionysius mihi quidem in amoribus est; pueri autem aiunt eum furenter
irasci; sed homo nec doctior nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior.
Thermum, Silium vere audis laudari. valde honeste
se gerunt. adde
M. Nonium, Bibulum, me, si voles. iam
Scrofa vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium.
ceteri infirmant πολίτευμα
Catonis. Hortensio quod causam meam commendas valde gratum.
de
Amiano spei nihil putat esse Dionysius. Terenti
nullum vestigium adgnovi. Moeragenes certe periit. feci iter per eius
possessionem in qua animal reliquum nullum est. haec non noram tum, cum
Democrito tuo cum locutus sum.
Rhosica vasa mandavi. sed heus tu! quid cogitas? in felicatis
lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere; quid te in vasis
fictilibus appositurum putem? κέρασ
Phemio mandatum est; reperietur, modo aliquid illo dignum canat.
Parthicum bellum impendet. Cassius ineptas litteras misit,
necdum Bibuli erant adlatae. quibus recitatis puto fore ut
aliquando commoveatur senatus. equidem sum in magna animi perturbatione.
si, ut opto, non prorogatur nostrum negotium, habeo Iunium et
Quintilem in metu. esto; duos quidem mensis sustinebit
Bibulus. quid illo fiet quem reliquero, praesertim si fratrem?
quid me autem, si non tam cito decedo? Magna turba est. mihi
tamen cum Deiotaro convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis
omnibus. habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura XXX,
equitum cIↃ cIↃ. erit ad sustentandum quoad
Pompeius veniat; qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium
illud fore. hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur ipse
Orodes. quid quaeris? aliquantum est negoti.
15
de
Bibuli edicto nihil novi praeter illam exceptionem de qua tu ad me
scripseras
"nimis gravi praeiudicio in ordinem nostrum."
ego tamen habeo ἰσοδυναμοῦσαν sed tectiorem
ex Q. Muci P. L edicto Asiatico,
"extra quam si
ita negotium gestum est ut eo stari non oporteat ex fide bona,"
multaque sum
secutus Scaevolae, in iis illud in quo sibi libertatem censent
Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis legibus.
breve autem edictum est propter hanc meam διαίρεσιν quod duobus generibus edicendum putavi. quorum
unum est provinciale in quo est de rationibus civitatum, de aere alieno, de usura, de
syngraphis, in eodem omnia de publicanis; alterum, quod sine edicto satis commode
transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, vendendis,
magistris faciendis, quae ex edicto et postulari et fieri solent. tertium de
reliquo iure dicundo ἄγραφον reliqui. dixi
me de eo genere mea decreta ad edicta urbana accommodaturum. itaque curo et
satis facio adhuc omnibus. Graeci vero exsultant quod peregrinis iudicibus
utuntur.
"nugatoribus quidem"
inquies. quid refert?
tamen se αὐτονομίαν adeptos putant. vestri
enim credo gravis habent Turpionem sutorium et Vettium
mancipem.
de publicanis quid agam videris quaerere. habeo in deliciis,
obsequor, verbis laudo, orno; efficio ne cui molesti sint. τὸ, usuras eorum quas pactionibus adscripserant servavit etiam
Servilius. ego sic. diem statuo satis laxam, quam
ante si solverint, dico me centesimas ducturum; si non solverint, ex pactione.
itaque et Graeci solvunt tolerabili faenore et publicanis res
est gratissima, si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram.
quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque maxime putet.
sed tamen μηδὲν αὐτοῖσ—scis
reliqua.
de statua Africani (ὢ πραγμάτων! sed me id ipsum delectavit in tuis litteris) ain tu?
Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse?
atqui nihil habuit aliud inscriptum nisi cos ea statua quae ad
Opis †per te† posita in excelso est. in
illa autem quae est ad Πολυκλέουσ Herculem
inscriptum est consul; quam esse eiusdem status, amictus, anulus,
imago ipsa declarat. at me hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium
quas hic Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in
Serapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile
putavi, nunc video Metelli.
o ἀνιστορησίαν
turpem! nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune
erratum est et tu belle ἠπόρησασ et nos publicam prope
opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos. quis enim non
dixit Εὔπολιν τὸν τῆσ ἀρχαίασ ab
Alcibiade navigante in Siciliam deiectum esse in mare?
redarguit
Eratosthenes; adfert enim quas ille post id tempus fabulas docuerit.
num idcirco Duris
Samius, homo in historia diligens, quod cum multis erravit, inridetur?
quis
Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num
igitur iacet Theophrastus si id a Timaeo tuo familiari
reprensum est? sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est,
praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit.
quod de Philotimo et de solutione HS X_X_DC scribis,
Philotimum circiter Kal. Ianuarias in
Chersonesum audio venisse. at mi ab eo nihil adhuc.
reliqua mea Camillus scribit se accepisse. ea quae
sint nescio et aveo scire. verum haec posterius et coram fortasse commodius.
illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulae commovit;
scribis enim sic, τί λοιπόν; deinde me obsecras
amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae fiant. num quid de
quo inaudisti? etsi nihil eius modi est. πολλοῦ γε. nec enim me fefellisset nec fallet. sed
ista admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare visa est.
de
M. Octavio iterum iam tibi rescribo te illi probe respondisse;
paulo vellem fidentius. nam
Caelius libertum ad me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris
et† a civitatibus. rescripsi alterum me moleste ferre, si ego in
tenebris laterem nec audiretur Romae nullum in mea provincia nummum nisi in
aes alienum erogari, docuique nec mihi conciliare pecuniam licere nec illi capere
monuique eum quem plane diligo ut cum alios accusasset cautius viveret; illud autem
alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio meo publice
venari.
Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est meque apud eum
magna in gratia posuit. filiola tua gratum mihi fecit quod tibi diligenter
mandavit ut mihi salutem adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa
officiosius quod mihi quem iam pridem ... numquam vidit. igitur tu quoque
salutem utrique adscribito. litterarum datarum dies pr. Kal.
Ianuar. suavem habuit recordationem clarissimi iuris iurandi quod ego non eram
oblitus. Magnus enim praetextatus illo die fui. habes ad omnia.
non, ut postulasti, χρύσεα χαλκείων sed
paria paribus respondimus.
ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam ἀναντιφώνητον. bene me hercule †potuit
Lucceius
Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine†.
et velim scire qui sit eius status. Lentulum quidem nostrum
omnia praeter Tusculanum proscripsisse audio.
cupio hos expeditos videre, cupio etiam Sestium, adde sis
Caelium; in quibus omnibus est
"αἴδεσθεν μὲν"
de
Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto.
de
Egnati
Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus.
Pinarium quem mihi commendas diligentissime Deiotarus curat
graviter aegrum. respondi etiam minori.
tu velim dum ero Laodiceae, id est ad Idus
Maias, quam saepissime mecum per litteras colloquare et cum
Athenas veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, quae
omnia in mensem Martium sunt conlata), utique ad me tabellarios mittas.
et heus tu!
†genuarios† a Caesare per Herodem
talenta Attica
L extorsistis? in quo, ut audio, magnum odium Pompei
suscepistis. putat enim suos nummos vos comedisse, Caesarem in
Nemore aedificando diligentiorem fore. haec ego ex
P. Vedio, magno nebulone sed Pompei tamen familiari,
audivi. hic
Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et raeda equis iuncta et
lectica et familia magna pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos
pendat necesse est. erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri.
numquam vidi hominem nequiorem. sed extremum audi.
deversatus est Laodiceae apud Pompeium
Vindullum. lbi sua deposuit cum ad me profectus est. moritur
interim Vindullus; quae res ad Magnum
Pompeium pertinere putabatur. C. Vennonius domum
Vindulli venit. cum omnia obsignaret, in Vedianas res incidit.
in his inventae sunt quinque imagunculae matronarum in quibus una sororis
amici tui hominis
"bruti"
qui hoc utatur et illius
"lepidi"
qui haec tam neglegenter ferat. haec te volui παριστορῆσαι. sumus enim ambo belle curiosi.
unum etiam velim cogites. audio
Appium
πρόπυλον
Eleusine facere. num inepti fuerimus si nos quoque
Academiae fecerimus?
"puto"
inquies. ergo id ipsum scribes ad me. equidem valde ipsas
Athenas amo. volo esse aliquod monumentum; odi falsas
inscriptiones statuarum alienarum. sed ut tibi placebit, faciesque me in quem
diem Romana incidant mysteria certiorem et quo modo hiemaris.
cura ut valeas. post
Leuctricam pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto.