Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2
Scr. Laodiceae in m. Mai. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem
cum
Philogenes libertus tuus Laodiceam ad me salutandi causa
venisset et se statim ad te navigaturum esse diceret, has ei litteras dedi quibus ad eas
rescripsi quas acceperam a Bruti tabellario. et respondebo
primum postremae tuae paginae quae mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a
Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est,
Statium dicere a me quoque id consilium probari. probari autem? de isto hactenus dixerim, me vel plurima vincla tecum summae
coniunctionis optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo quo astricti
sumus laxari aliquid velim.
illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui saepe sum expertus,
saepe etiam lenivi iratum. id scire te arbitror. in hac autem
peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid
ad Statium scripserit nescio. quicquid acturus de tali re fuit,
scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit maximae curae ne quid
fiat secus quam volumus quamque oportet. nec satis est in eius modi re se
quemque praestare ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive
iam adulescentis; quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur
matrem valde, ut debet, amare teque mirifice. sed est magnum illud quidem
verum tamen multiplex pueri ingenium; in quo ego regendo habeo
negoti satis.
quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam revertar
tuam. Peloponnesias civitates omnis maritimas esse hominis non nequam sed
etiam tuo iudicio probati Dicaearchi tabulis credidi. is multis
nominibus in Trophoniana Chaeronis narratione Graecos in eo
reprendit quod mare tantum secuti sint nec ullum in Peloponneso locum
excipit. quom mihi auctor placeret (etenim erat ἱστορικώτατοσ et vixerat in Peloponneso), admirabar tamen et
vix adcredens communicavi cum Dionysio. atque is primo est
commotus, deinde, quod de †deo cum† isto Dicaearcho
non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de
M. Cluvio, non dubitabat quin ei crederemus.
Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea
autem et Aliphera et Tritia
νεόκτιστα ei videbantur, idque τῷ τῶν νεῶν καταλόγῳ confirmabat ubi mentio non fit istorum.
itaque istum ego locum totidem verbis a Dicaearcho transtuli.
"
Phliasios
"
autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. sed
primo me ἀναλογία deceperat, Φλιοῦσ, Ὀποῦσ, Σιποῦσ, quod Ὀπούντιοι, Σιπούντιοι. sed hoc continuo correximus.
laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id magis
faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Idibus
Februariis
Laodiceae ad Kal. Maias omnium dioecesium praeter
Ciliciae mirabilia quaedam effecimus. ita multae civitates
omni aere alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus et iudiciis
usae αὐτονομίαν
adeptae revixerunt. his ego duobus generibus facultatem ad se aere
alieno liberandas aut levandas dedi, uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus
factus est (nullum cum dico non loquor ὑπερβολικῶσ),
nullus inquam, ne terruncius quidem.
hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint.
accessit altera. mira erant in civitatibus ipsorum furta
Graecorum quae magistratus sui fecerant. quaesivi ipse de iis
qui annis decem proximis magistratum gesserant. aperte fatebantur.
itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt.
populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant
etiam superioris lustri reliqua reddiderunt. itaque
publicanis in oculis sumus.
"gratis"
inquis viris. sensimus. iam cetera iuris dictio nec
imperita et clemens cum admirabili facilitate; aditus autem ad me minime provinciales;
nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. grata
haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.
Nonis
Maiis in Ciliciam cogitabam. ibi cum
Iunium mensem consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum
impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere.
annuae enim mihi operae a. d. iii Kal. Sextil. emerentur.
magna autem in spe sum mihi nihil temporis prorogatum iri.
habebam acta urbana usque ad Nonas
Martias; e quibus intellegebam Curionis nostri constantia
omnia potius actum iri quam de provinciis. ergo, ut spero, prope diem te
videbo.
venio ad Brutum tuum, immo nostrum, sic enim mavis.
equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere aut in regno
experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago cotidie per litteras scilicet.
ipsum enim triduum quadriduumve mecum habui turbulentis in rebus
quibus eum liberavi. sed et tum praesens et postea creberrimis litteris non
destiti rogare et petere mea causa; suadere et hortari sua. multum profeci
sed quantum non plane, quia longe absum, scio. Salaminios autem (hos enim
poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed
centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis.
numerabantur nummi; noluit Scaptius. tu qui ais
Brutum cupere aliquid perdere? quaternas habebat in syngrapha.
fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. audio omnino
Scaptium paenitere. nam quod senatus consultum esse dicebat ut
ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salaminii
contra legem Gabiniam sumpserant. vetabat autem
Auli lex ius dici de ita sumpta pecunia. decrevit igitur
senatus ut ius diceretur ex ista syngrapha. nunc ista habet iuris idem quod
ceterae, nihil praecipui.
haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio,
Catoni certe probabo.
sed iam
ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et
elegantiae nostrae,
""
inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam
cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te
interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem?
"non
amplius"
inquis
"quinquaginta."
cum
Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam
tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum
meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt
Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat
enim praefactus
Appi
Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur
tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude
cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? alias hoc
statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus.
habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos
evadit Scaptius.
ausus es hoc ex ore tuo— —
"volunt"
inquit
"principes."
scio; nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum
scelera et miserias suas detulerunt. itaque statim dedi litteras ut ex
Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob
ceteras Salaminii nos in caelum decretis suis sustulerunt. sed
iam quid opus equitatu? solvunt enim Salaminii; nisi forte id volumus armis
efficere ut faenus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere umquam
aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? nimis inquam
in isto Brutum amasti, dulcissime Attice, nos vereor ne parum.
atque haec scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me.
cognosce nunc cetera. pro
Appio nos hic omnia facimus honeste tamen sed plane libenter.
nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et
Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies
diligo. C. Coelium quaestorem huc venire audisti. nescio
quid sit hominis. sed
Pammenia illa mihi non placent. ego me spero
Athenis fore mense Septembri. tuorum itinerum
tempora scire sane velim. εὐήθειαν
Semproni
Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea. quid
quaeris? invideo potentiae Vestori.
cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet;
urget turba, festinat Philogenes. valebis igitur et valere
Piliam et Caeciliam nostram iubebis litteris et salvebis a
meo Cicerone.