Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3
Scr. in Cilicia tim. liam ante v K. Quint. a. 704
(50).
CICERO ATTICO salutem
etsi nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te
Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum
Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. ac primum illud
quod me maxime angebat—non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est
in manibus, tu autem abes longe gentium;
""
obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. iii Kal. Sextil. de
provincia decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provinciae
praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur
esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium.
Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me
discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est
"levis, libidinosus,
tagax."
πολλὰ δ' ἐν μεταιχμίῳ
νότοσ κυλίνδει κύματ' εὐρείησ ἁλός.
de fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim
provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius. deinde ut mihi nolit
negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id
videatur in hanc provinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus decretus
sit, videaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere aut diligentiae nugarum
aliquid relinquere? magna igitur, ut vides, sollicitudine adficior, magna
inopia consili. quid quaeris? toto negotio nobis opus non fuit.
quanto tua provincia melior! decedes cum voles, nisi forte iam
decessisti; quem videbitur praeficies Thesprotiae et Chaoniae.
necdum tamen ego Quintum conveneram, ut iam, si id placeret,
scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam.
hoc est igitur eius modi.
reliqua
plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas, conservatae civitates,
cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo
perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestae dignae triumpho; de quo ipso
nihil cupide agemus, sine tuo quidem consilio certe nihil. clausula est
difficilis in tradenda provincia. sed haec deus aliquis gubernabit.
de urbanis rebus scilicet plura tu scis; saepius et certiora audis; equidem
doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc enim odiosa adferebantur de
Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante
Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule
Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo.
formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut
cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari
quo animo accedam ad urbem. est enim quiddam advenientem non esse peregrinum
atque hospitem.
et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te
scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius
centesimis renovato in singulos annos faenore contentus non fuit.
Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me
in Brutum. quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex
perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non
destiti. summa haec est. pro ratione pecuniae liber alius
est Brutus tractatus quam Pompeius. Bruto curata
hoc anno talenta circiter c, Pompeio in sex mensibus promissa
cc. iam in Appi negotio quantum tribuerim
Bruto dici vix potest. quid est igitur quod laborem?
amicos habet meras nugas, Matinium, Scaptium.
qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret,
ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini
tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo
M. Laenio, et quod tibi Romae ostenderam me
servaturum; in quo perseveravi. sed quid poterit queri is qui auferre
pecuniam cum posset noluit? †aut
Scaptius† qui in Cappadocia fuit, puto esse satis
factum. is a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti
litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu.
Gavius est quidam cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu
multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis.
is me nec proficiscentem Apameam prosecutus est nec, cum
postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem rogavit et fuit aperte
mihi nescio qua re non amicus. hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu
me hominem putares? qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam
tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid
benefici et honoris. is igitur Gavius, cum Apameae
me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit ut Culleolum vix auderem,
"unde"
inquit
"me iubes petere
cibaria praefecti?"
respondi lenius quam putabant oportuisse qui aderant me non instituisse
iis dare cibaria quorum opera non essem usus. abiit iratus.
huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum
solus ames, me aemulum non habebis. sed illum eum futurum esse puto qui esse
debet. tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum haec perscripsi
diligentissime. omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit
Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset
adrogans, ἀκοινονόητον aliquid. tibi autem
valde solet in ore esse
""
in quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere solet.
sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem.
Granius autem
non contemnere se et reges odisse superbos.
Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam
patri suo. solet enim aperire idque de meo consilio, si quid forte sit quod
opus sit sciri. in ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me.
mirifice conturbatum vidi puerum. lacrimans mecum est questus.
quid quaeris? miram in eo pietatem suavitatem humanitatemque perspexi.
quo maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. id te igitur
scire volui.
ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit
Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. hunc ego
patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius.
is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet.
recte inquam; quid enim dicerem? omnino puto nihil esse quod
dixit; nolo quidem, ne offendam patrem quem me hercule multum so diligo. sin
fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo.
haec sunt; etiam illud. orationem
Q. Celeris mihi velim mittas contra M.
Servilium. litteras mitte quam primum; si nihil, nihil fieri vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae
salutem. cura ut valeas.