Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
6.1
accepi tuas litteras a. d. quintum Terminalia Laodiceae; quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae. iis igitur respondebo non χρύσεα χαλκείων (sic enim postulas) nec οἰκονομίαν meam instituam, sed ordinem conservabo tuum. recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. xi Kalendas Octobris datas et scire vis tuas ego quas acceperim. omnis fere quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris et Equotutico et Brundisio datas. qua re non οἴχεται tua industria quod vereris sed praeclare ponitur, si quidem id egisti ut ego delectarer. nam nulla re sum delectatus magis.
quod meam βαθύτητα in Appio tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram paulo secus. Appius enim ad me ex itinere bis terve ὑπομεμψιμοίρουσ litteras miserat quod quaedam a se constituta rescinderem. ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit mutet ille, sic Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεωσ provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam, προσανατρεφομένην eam a me
non libenter videt sed modo suscenset, modo gratias agit. nihil enim a me fit cum ulla illius contumelia; tantum modo dissimilitudo meae rationis offendit hominem. quid enim potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et iacturis provinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice? quid dicam de illius praefectis, comitibus, legatis etiam? de rapinis, de libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus me hercule nulla tanto consilio aut tanta disciplina gubernatur aut tam modesta est quam nostra tota provincia. haec non nulli amici Appi ridicule interpretantur qui me idcirco putent bene audire velle ut ille male audiat, et recte facere non meae laudis sed illius contumeliae causa. sin Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis agit non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem scribebam, cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere.
nunc venio ad Brutum quem ego omni studio te auctore sum complexus, quem etiam amare coeperam; sed ilico me revocavi, ne te offenderem. noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime persecutus. primum ab Ariobarzane sic contendi ut talenta quae mihi pollicebatur illi daret. quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est. Pompeius autem quom ob ceteras causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur, tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii
et hoc ex tributis. nec inde satis efficitur in usuram menstruam. sed Gnaeus noster clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus est. alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum enim aerarium, nullum vectigal habet. Appi instituto tributa imperat. ea vix in faenus Pompei quod satis sit efficiunt. amici regis duo tresve perdivites sunt sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu. equidem non desino tamen per litteras rogare, suadere, accusare regem.
Deiotarus etiam mihi narravit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere. et me hercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius. itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione Scaevola faenus et impendium recusare. ego tamen quas per te Bruto promiseram praefecturas, M. Scaptio, L. Gavio, qui in regno rem Bruti procurabant, detuli; nec enim in provincia mea negotiabantur. tu autem meministi nos sic agere ut quot vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori. itaque duas ei praeterea dederam. sed ii quibus petierat de provincia decesserant.
nunc cognosce de Salaminiis, quod video tibi etiam novum accidisse tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est, "Salaminii pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis." eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam. confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum renovatione singulorum annorum. at Scaptius quaternas postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in ipsius Bruti
fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem.