Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius Bruti rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. id vero per te exceperamus ne negotiatori; quod si cuiquam, huic tamen non. fuerat enim praefectus Appio et quidem habuerat turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut equites ex insula statim decederent. his de causis credo Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. sed tamen hoc sum animo. si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem.
illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. addo etiam illud quod vereor tibi ipsi ut probem. consistere usura debuit quae erat in edicto meo. deponere volebant: impetravi a Salaminiis ut silerent. veniam illi quidem mihi dederunt, sed quid iis fiet, si huc Paulus venerit? sed totum hoc Bruto dedi; qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter, adroganter, ἀκοινονοήτωσ solet scribere. tu autem velim ad eum scribas de his rebus, ut sciam quo modo haec accipiat; facies enim me certiorem.
atque haec superioribus litteris diligenter ad te per scripseram sed plane te intellegere volui mihi non excidisse illud quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses, si nihil aliud de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi id satis esse. sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo credo quod sine peccato meo fiat. igitur meo decreto soluta res Scaptio stat. quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad Catonem quidem provocabo.
sed noli me putare ἐγκελεύσματα illa tua abiecisse quae mihi in visceribus haerent. flens mihi meam famam commendasti; quae epistula tua est in qua non eius mentionem facias? itaque irascatur qui volet; patiar. τὸ γὰρ εὖ praesertim cum sex libris tamquam praedibus me ipse obstrinxerim, quos tibi tam valde probari gaudeo. e quibus unum ἱστορικὸν requiris de Cn. Flavio, Anni filio. ille vero ante decemviros non fuit quippe qui aedilis curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemviros institutus est. quid ergo profecit quod protulit fastos? occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis. nec vero pauci sunt auctores Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, ne me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commentum putes. οὐκ ἔλαθέ σε illud de gestu histrionis. tu sceleste suspicaris, ego ἀφελῶσ scripsi.
9
de me imperatore scribis te ex Philotimi litteris cognosse; sed credo te, iam in Epiro cum esses, binas meas de omnibus rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras Laodicea, utrasque tuis pueris datas. quibus de rebus propter casum navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras.
de Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam mihi placere. tu enim ad me iam ante scripseras, "ac vellem te in tuum veterem gregem rettulisses." correcta vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adiunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse; qui declaravit quanti me faceret cum saepe tum in Bursa. ne tu me sollicitudine magna liberaris.
Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud tempus timeo nisi quod ille solum excipit. sed scriberem ad te de hoc plura, si Romae esses. in Pompeio te spem omnem oti ponere non miror. ita res est removendumque censeo illud "dissimulantem." sed enim οἰκονομία si perturbatior est, tibi adsignato. te enim sequor σχεδιάζοντα.