Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam ἀναντιφώνητον. bene me hercule †potuit
Lucceius
Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine†.
et velim scire qui sit eius status. Lentulum quidem nostrum
omnia praeter Tusculanum proscripsisse audio.
cupio hos expeditos videre, cupio etiam Sestium, adde sis
Caelium; in quibus omnibus est
"αἴδεσθεν μὲν"
de
Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto.
de
Egnati
Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus.
Pinarium quem mihi commendas diligentissime Deiotarus curat
graviter aegrum. respondi etiam minori.
tu velim dum ero Laodiceae, id est ad Idus
Maias, quam saepissime mecum per litteras colloquare et cum
Athenas veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, quae
omnia in mensem Martium sunt conlata), utique ad me tabellarios mittas.
et heus tu!
†genuarios† a Caesare per Herodem
talenta Attica
L extorsistis? in quo, ut audio, magnum odium Pompei
suscepistis. putat enim suos nummos vos comedisse, Caesarem in
Nemore aedificando diligentiorem fore. haec ego ex
P. Vedio, magno nebulone sed Pompei tamen familiari,
audivi. hic
Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et raeda equis iuncta et
lectica et familia magna pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos
pendat necesse est. erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri.
numquam vidi hominem nequiorem. sed extremum audi.
deversatus est Laodiceae apud Pompeium
Vindullum. lbi sua deposuit cum ad me profectus est. moritur
interim Vindullus; quae res ad Magnum
Pompeium pertinere putabatur. C. Vennonius domum
Vindulli venit. cum omnia obsignaret, in Vedianas res incidit.
in his inventae sunt quinque imagunculae matronarum in quibus una sororis
amici tui hominis
"bruti"
qui hoc utatur et illius
"lepidi"
qui haec tam neglegenter ferat. haec te volui παριστορῆσαι. sumus enim ambo belle curiosi.
unum etiam velim cogites. audio
Appium
πρόπυλον
Eleusine facere. num inepti fuerimus si nos quoque
Academiae fecerimus?
"puto"
inquies. ergo id ipsum scribes ad me. equidem valde ipsas
Athenas amo. volo esse aliquod monumentum; odi falsas
inscriptiones statuarum alienarum. sed ut tibi placebit, faciesque me in quem
diem Romana incidant mysteria certiorem et quo modo hiemaris.
cura ut valeas. post
Leuctricam pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto.