Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6.2
cum
Philogenes libertus tuus Laodiceam ad me salutandi causa
venisset et se statim ad te navigaturum esse diceret, has ei litteras dedi quibus ad eas
rescripsi quas acceperam a Bruti tabellario. et respondebo
primum postremae tuae paginae quae mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a
Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est,
Statium dicere a me quoque id consilium probari. probari autem? de isto hactenus dixerim, me vel plurima vincla tecum summae
coniunctionis optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo quo astricti
sumus laxari aliquid velim.
illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui saepe sum expertus,
saepe etiam lenivi iratum. id scire te arbitror. in hac autem
peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid
ad Statium scripserit nescio. quicquid acturus de tali re fuit,
scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit maximae curae ne quid
fiat secus quam volumus quamque oportet. nec satis est in eius modi re se
quemque praestare ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive
iam adulescentis; quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur
matrem valde, ut debet, amare teque mirifice. sed est magnum illud quidem
verum tamen multiplex pueri ingenium; in quo ego regendo habeo
negoti satis.
quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam revertar
tuam. Peloponnesias civitates omnis maritimas esse hominis non nequam sed
etiam tuo iudicio probati Dicaearchi tabulis credidi. is multis
nominibus in Trophoniana Chaeronis narratione Graecos in eo
reprendit quod mare tantum secuti sint nec ullum in Peloponneso locum
excipit. quom mihi auctor placeret (etenim erat ἱστορικώτατοσ et vixerat in Peloponneso), admirabar tamen et
vix adcredens communicavi cum Dionysio. atque is primo est
commotus, deinde, quod de †deo cum† isto Dicaearcho
non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de
M. Cluvio, non dubitabat quin ei crederemus.
Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea
autem et Aliphera et Tritia
νεόκτιστα ei videbantur, idque τῷ τῶν νεῶν καταλόγῳ confirmabat ubi mentio non fit istorum.
itaque istum ego locum totidem verbis a Dicaearcho transtuli.
"
Phliasios
"
autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. sed
primo me ἀναλογία deceperat, Φλιοῦσ, Ὀποῦσ, Σιποῦσ, quod Ὀπούντιοι, Σιπούντιοι. sed hoc continuo correximus.
laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id magis
faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Idibus
Februariis
Laodiceae ad Kal. Maias omnium dioecesium praeter
Ciliciae mirabilia quaedam effecimus. ita multae civitates
omni aere alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus et iudiciis
usae αὐτονομίαν
adeptae revixerunt. his ego duobus generibus facultatem ad se aere
alieno liberandas aut levandas dedi, uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus
factus est (nullum cum dico non loquor ὑπερβολικῶσ),
nullus inquam, ne terruncius quidem.
hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint.
accessit altera. mira erant in civitatibus ipsorum furta
Graecorum quae magistratus sui fecerant. quaesivi ipse de iis
qui annis decem proximis magistratum gesserant. aperte fatebantur.
itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt.
populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant
etiam superioris lustri reliqua reddiderunt. itaque
publicanis in oculis sumus.
"gratis"
inquis viris. sensimus. iam cetera iuris dictio nec
imperita et clemens cum admirabili facilitate; aditus autem ad me minime provinciales;
nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. grata
haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.