Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Nonis Maiis in Ciliciam cogitabam. ibi cum Iunium mensem consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere. annuae enim mihi operae a. d. iii Kal. Sextil. emerentur. magna autem in spe sum mihi nihil temporis prorogatum iri. habebam acta urbana usque ad Nonas Martias; e quibus intellegebam Curionis nostri constantia omnia potius actum iri quam de provinciis. ergo, ut spero, prope diem te videbo.
venio ad Brutum tuum, immo nostrum, sic enim mavis. equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere aut in regno experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago cotidie per litteras scilicet. ipsum enim triduum
quadriduumve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi. sed et tum praesens et postea creberrimis litteris non destiti rogare et petere mea causa; suadere et hortari sua. multum profeci sed quantum non plane, quia longe absum, scio. Salaminios autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis. numerabantur nummi; noluit Scaptius. tu qui ais Brutum cupere aliquid perdere? quaternas habebat in syngrapha. fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. audio omnino Scaptium paenitere. nam quod senatus consultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salaminii contra legem Gabiniam sumpserant. vetabat autem Auli lex ius dici de ita sumpta pecunia. decrevit igitur senatus ut ius diceretur ex ista syngrapha. nunc ista habet iuris idem quod ceterae, nihil praecipui.
haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo.
sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae, "
ausus es hoc ex ore tuo— —
" inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem? "non amplius" inquis "quinquaginta." cum Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat enim praefactus
Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? alias hoc statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus. habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius.
"volunt" inquit "principes." scio; nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt. itaque statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salaminii nos in caelum decretis suis sustulerunt. sed iam quid opus equitatu? solvunt enim Salaminii; nisi forte id volumus armis efficere ut faenus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? nimis inquam in isto Brutum amasti, dulcissime Attice, nos vereor ne parum. atque haec scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me.
cognosce nunc cetera. pro Appio nos hic omnia facimus honeste tamen sed plane libenter. nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies diligo. C. Coelium quaestorem huc venire audisti. nescio quid sit hominis. sed Pammenia illa mihi non placent. ego me spero Athenis fore mense Septembri. tuorum itinerum tempora scire sane velim. εὐήθειαν Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea. quid quaeris? invideo potentiae Vestori.
cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet; urget turba, festinat Philogenes. valebis igitur et valere Piliam et Caeciliam nostram iubebis litteris et salvebis a meo Cicerone.