Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6.3
etsi nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te
Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum
Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. ac primum illud
quod me maxime angebat—non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est
in manibus, tu autem abes longe gentium;
""
obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. iii Kal. Sextil. de
provincia decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provinciae
praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur
esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium.
Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me
discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est
"levis, libidinosus,
tagax."
πολλὰ δ' ἐν μεταιχμίῳ
νότοσ κυλίνδει κύματ' εὐρείησ ἁλός.
de fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim
provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius. deinde ut mihi nolit
negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id
videatur in hanc provinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus decretus
sit, videaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere aut diligentiae nugarum
aliquid relinquere? magna igitur, ut vides, sollicitudine adficior, magna
inopia consili. quid quaeris? toto negotio nobis opus non fuit.
quanto tua provincia melior! decedes cum voles, nisi forte iam
decessisti; quem videbitur praeficies Thesprotiae et Chaoniae.
necdum tamen ego Quintum conveneram, ut iam, si id placeret,
scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam.
hoc est igitur eius modi.
reliqua
plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas, conservatae civitates,
cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo
perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestae dignae triumpho; de quo ipso
nihil cupide agemus, sine tuo quidem consilio certe nihil. clausula est
difficilis in tradenda provincia. sed haec deus aliquis gubernabit.
de urbanis rebus scilicet plura tu scis; saepius et certiora audis; equidem
doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc enim odiosa adferebantur de
Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante
Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule
Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo.
formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut
cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari
quo animo accedam ad urbem. est enim quiddam advenientem non esse peregrinum
atque hospitem.
et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te
scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius
centesimis renovato in singulos annos faenore contentus non fuit.
Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me
in Brutum. quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex
perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non
destiti. summa haec est. pro ratione pecuniae liber alius
est Brutus tractatus quam Pompeius. Bruto curata
hoc anno talenta circiter c, Pompeio in sex mensibus promissa
cc. iam in Appi negotio quantum tribuerim
Bruto dici vix potest. quid est igitur quod laborem?
amicos habet meras nugas, Matinium, Scaptium.
qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret,
ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini
tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo
M. Laenio, et quod tibi Romae ostenderam me
servaturum; in quo perseveravi. sed quid poterit queri is qui auferre
pecuniam cum posset noluit? †aut
Scaptius† qui in Cappadocia fuit, puto esse satis
factum. is a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti
litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu.